Feria Secunda infra Octavam Pentecostes Introitus: Ps. lxxx: 17 C ibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja. [Ps. ibid: 3] Exsultáte Deo adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. v. Glória Patri. Cibávit eos.Oratio: D eus, qui Apóstolis tuis Sanctum dedísti Spíritum: concéde plebi tuæ piæ petitiónis efféctum; ut, quibus dedísti fidem, largiáris et pacem. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.Act. x: 34, 42-48 Léctio Actuum Apostolórum. A llelúja, allelúja. v. [Act ii: 4] Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei. Allelúja. [Hic genuflectitur] v. Veni, sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.Sequentia eni, sancte Spíritus, Et emítte cælitus Lucis tuæ rádium. V eni pater páuperum,Veni dator múnerum, Veni lumen córdium. C onsolátor óptime,Dulcis hospes ánimæ, Dulce refrigérum. I n labóre réquies,In æstu tempéries, In fletu solátium. O lux beatíssima,Reple cordis íntima Tuórum fidélium. S ine tuo númine,Nihil est in hómine, Nihil est innóxium. L ava quod est sórdidum,Riga quod est áridum, Sana quod est sáucium. F lecte quod est rígidium,Fove quod est frígidium, Rege quod est dévium. D a tuis fidélibus,In te confidéntibus, Sacrum septenárium. D a virtutútis méritum,Da salútis éxitum, Da perénne gáudium. Amen. Allelúja. Joann. iii: 16-21 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. I n illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: «Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicátur; qui autem non credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei. Hoc est autem judícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras, quam lucem: erant enim eórum mala ópera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera ejus: qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera ejus quia in Deo sunt facta.»C redo.Offertorium: Ps. xvii: 14 et 16 I ntónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes aquárum, allelúja.Secreta: P ropítius, Dómine, quǽsumus, hæc dona sanctífica: et hóstiæ spiritalis oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfìce munus ætérnum. Per Dóminum. Communicántes, et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.Communio: Joann. xiv: 26: S píritus Sanctus docébit vos, allelúja: quæcúmque díxero vobis, allelúja, allelúja.Postcommunio: A désto, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo: et quam mystériis cæléstibus imbuísti, ab hóstium furóre defénde. Per Dóminum.
|