Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Feria Quinta infra Octavam Pentecostes
Satio ad S. Laurentium extra muros

Introitus: Sap. 1: 7

S
píritus Dómini replévit orbem terrárum allelúja: et hoc quod continet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. [Ps. lxvii: 2]. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. Glória Patri. Spíritus Dómini replévit.

Oratio:

Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

2° Contra persecutores Ecclesiæ, vel 2° Pro Papa

Act. ii: 1-11

Léctio Actuum Apostolórum.
In diébus illis: Philíppus descéndens in civitátem Samaríæ prædicábat iliis Christum. Intendébant autem turbæ his quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes, et vidéntes signa quæ faciébat. Multi enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna exíbant. Multi autem paralýtici, et claudi curáti sunt. Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte.

Allelúja, allelúja. [Ps. ciii: 30] Emítte Spíritum tuum, et creabúntur: et renovábis fáciem terræ. Allelúja. [Hic genuflectitur] v. Veni Sancti Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.

Sequentia

Veni, sancte Spíritus,
        Et emítte cælitus
        Lucis tuæ rádium.

Veni pater páuperum,
        Veni dator múnerum,
        Veni lumen córdium.

Consolátor óptime,
        Dulcis hospes ánimæ,
        Dulce refrigérum.

In labóre réquies,
        In æstu tempéries,
    In fletu solátium.

O lux beatíssima,
        Reple cordis íntima
        Tuórum fidélium.

Sine tuo númine,
        Nihil est in hómine,
        Nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum,
        Riga quod est áridum,
        Sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidium,
        Fove quod est frígidium,
        Rege quod est dévium.

Da tuis fidélibus,
        In te confidéntibus,
        Sacrum septenárium.

Da virtutútis méritum,
        Da salútis éxitum,
        Da perénne gáudium.
        Amen.  Allelúja.

Luc. ix: 1-6
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem, ei potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et misit illos prædicáre regnum Dei, et sanáre infírmos. Et ait ad illos: «Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte et inde exeátis. Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla evangelizántes, et curántes ubíque.»

Credo.

Offertorium: Ps. lxvii: 29-30.

Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.

Secreta:

Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

2° Contra persecutores Ecclesiæ, vel 2° Pro Papa

Præfátio, Communicántes, et Hanc ígitur propria.

Communio: Act. ii: 2 et 4.

Factus est repénte de cælo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.

Postcommunio:

Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersíone fœcúndet. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

2° Contra persecutores Ecclesiæ, vel 2° Pro Papa

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!