Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Præfátio de Sancta Cruce
Dicitur in Missis de Tempore a Dominica Passionis usque Feriam V in Cœna Domini inclusive;  in Missis de sancta Cruce, de Passione Domini, et de pretiosissimo Sanguine Domine Nostri Jesu Christi.

[English Text]

[P] Per ómnia sæcula sæculórum.
[C]
Amen.
[P]
Dóminus vobíscum.
[C]
Et cum spíritu tuo.
[P] Sursum corda.
[C]
Habémus ad Dóminum.
[P]
Grátias agámus Dómino Deo nostro.
[C]
Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: in quo ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

 

[All] Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus + qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!