Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Præfátio de Jesu Christo Rege

[P] Per ómnia sæcula sæculórum.
[C] Amen.
[P] Dóminus vobíscum.
[C] Et cum spíritu tuo.
[P] Sursum corda.
[C] Habémus ad Dóminum.
[P] Grátias agámus Dómino Deo nostro.
[C] Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui unigénitum Fílium tuum Dóminum nostrum Jesum Christum, Sacerdótem ætérnum et universórum Regem, óleo exsultatiónis unxísti: ut, seípsum in ara crucis, hóstiam immaculátam et pacificam ófferens, redemptiónis humánæ sacrámenta perágeret: et suo subjéctis império ómnibus creatúris, æternum et universále regnum imménsæ tuæ tráderet Majestáti: regnum veritátis et vitæ, regnum sanctitátis at grátiæ: regnum justítiæ, amóris et pacis. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

[Omnes] Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus + qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!