Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Missa pro Fidei Propagatione

Introitus: Ps. lxvi: 23

Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri: ut cognoscámus in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum. (T. P. Allelúja, allelúja.) [Ps. ibid : 4] Confiteántur tibi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes. v. Glória Patri. Deus misereátur

Oratio:

Deus, qui omnes hómines vis salvos fíeri et ad agnitíónem veritátis veníre: mitte, quǽsumus, operários in messem tuam, et da eis cum omni fidúcia loqui verbum tuum; ut sermo tuus currat et clarificétur, et omnes gentes cognóscant te solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum: Qui tecum vivit.

Eccli. 36, 1-10 et 17-19

Léctio libri Sapiéntíæ.
Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum: et immítte timórem tuum super gentes, quae non exquisiérunt te, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua. Alléva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam. Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis, ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, quóniam non est Deus præter te, Dómine. Innova signa, et immúta mirabílía. Glorífica manum et brácchium dextrum. Excita furórem, et effúnde iram. Tolle adversárium, et afflíge inimícum. Festína tempus, et meménto finís, ut enárrent mirabília tua. Da testimónium his, qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, et súscita prædicatiónes, quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres. Da mercédem sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: et exáudi oratiónes servórum tuórum, secúndum benedictiónem Aaron de pópulo tuo, et dírige nos in viam justítiæ, et sciant omnes, qui hábitant terram, quia tu es Deus conspéctor sæculórum.

Graduale: Ps. xlvi: 68

Confiteántur tíbi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes: terra dedit fructum suum. v. Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: et métuant eum omnes fines terræ.

Allelúja, allelúja. [Ps. ic: 1-2] Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia: introíte in conspéctu ejus, in exsultatióne. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur:

Tractus Ps. vc, 35

Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, in ómnibus pópulis mirabília ejus. v. Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: terríbilis est super omnes deos. v. Quóniam omnes dii géntium dæmónia: Dóminus autem cælos fecit.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. [Ps. ic: 1-2] Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino ín lætítia: introíte in conspéctu ejus, in exsultatióne. Allelúja. v. Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Allelúja.

Matth. ix: 35-38
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Circuíbat Jesus omnes civitátes et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.

Offertorium: Ps. vc: 79

 

Afferte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómíno glóriam nómini ejus: tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in átrio sancto ejus. (T. P. Allelúja.)

Secreta:

Protéctor noster, áspice, Deus, et réspíce in faciem Christi tui, qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus: et fac; ut ab ortu solis usque ad occásum magnificétur nomen tuum in géntibus, ac in omni loco sacrificétur et offerátur nómini tuo oblátio munda. Per eúndem Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. cxvi: 1-2

Laudáte Dóminum, omnes gentes: laudáte eum, omnes pópuli: quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, et véritas Dómini manet in ætérnum. (T. P. Allelúja.)

Postcommunio

Redemptiónis nostræ múnere vegetáti: quǽsumus, Dómine; ut, hoc perpétuæ salútis auxílio, fides semper vera proficiat. Per Dóminum.

Item altera Epistola: 1 Tim. 2, 1-7

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
Obsecro primum ómnium fíeri obsecratiónes, oratiónes, postulatiónes, gratiárum actiónes, pro ómnibus homínibus: pro régibus et ómnibus qui in sublimitáte sunt, ut quiétam et tranquíllam vitam agámus, in omni pietáte et castitáte; hoc enim bonum est et accéptum coram Salvatóre nostro Deo, qui omnes hómines vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátís veníre. Unus enim Deus, unus et mediátor Dei et hóminum, homo Christus Jesus: qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus, testimónium tempóribus suis: in quo pósitus sum ego prædicátor et apóstolus (veritátem dico, non méntior), doctor géntium in fide et veritáte.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!