Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

MISSÆ DEFUNCTÓRUM

On the Day of Death or Burial
First Mass of All Souls Day
On the Anniversary of Death - Second Mass of All Souls Day
Daily Mass for the Dead - Third Mass of All Souls Day

In Die Obitus seu Depositionis Defunctis

Introit::  4 Esdras ii: 34, 35

Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. [Ps. lxiv: 2-3] Te decet hymnus Deus in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exudi oratiónem meam ad te omnis caro véniet. Réquiem....

Oratio

Oremus: Deus, qui próprium est miseréri semper et párcere, te súpplices exorámus pro ánima fámuli tui (fámulæ tuæ) N..., quam hódie de hoc saéculo migráre jussísti: ut non tradas eum in manus inimíci, neque obliviscáris in finem, sed júbeas eam a sanctis Angelis súscipi, et ad pátriam paradísi perdúci; ut, quia in te sperávit et crédidit, non poenas inférni sustíneat, sed gáudia ætérna possídeat. Per Dóminum....

1 Thessalonians iv: 13-18

Léctio epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.
Fratres: Nólumus vos ignoráre de dormiéntibus, ut non contristémini, sicut et céteri qui spem non habent. Si enim crédimus quod Jesus mórtuus est, et resurréxit: ita et Deus eos, qui dormiérunt per Jesum, addúcet cum eo. Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui resídui sumus in advéntum Dómini, non praeveniémus eos, qui dormiérunt. Quoniam ipse Dóminus in jussu, et in voce Archángeli, et in tuba Dei descéndet de cælo: et mortui qui in Christo sunt, resúrgent primi. Deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur, simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Christo in á‰ra et sic semper cum Dómino érimus. Itaque consolámini invicem in verbis istis.

Graduale: 4 Esdras ii: 34, 35

Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. [Ps. cxi: 7] In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.

Tractus:

Absolve, Dómine ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. et lucis æternæ beatitúdine perfrui.

Sequentia

Dies Iræ, dies illa,
        Solvet sæclum in favílla:
        Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futúrus,
        Quando judex est ventúrus,
        Cuncta stricte discussúrus!

Tuba mirum spargens sonum
        Per sepúlcra regiónum,
        Coget omnes ante thronum.

Mors stupébit et natúra,
        Cum resúrget creatúra,
        Judicánti responsúra.

Liber scriptus proferétur,
        In quo totum continétur,
        Unde mundus judicetúr.

Judex ergo cum sedébit
        Quid quid latet apparébit:
        Nil inúltum remanébit.

Quid sum miser tunc dictúrus?
        Quem patrónem rogatúrus,
        Cum vix justus sit secúrus?

Rex treméndæ majestátis,
        Qui salvándos salvas gratis
        Salva me, fons pietátis.

Recordáre Jesu pie,
        Quod sum causa tuæ viæ:
        Ne me perdas ill die.

Quærens me, sedisti lassus:
        Redemísti crucem passus:
        Tantus labor non sit cassus

Juste judex ultiónis,
        Donum fac remissiónis
        Ante diem ratiónis.

Ingemisco, tamquam reus:
        Culpa rubet vultus meus:
        Supplicánti parce, Deus.

Qui Maríam absolvísti
        Et latrónem exaudísti,
        Mihi quoque spem dedísti.

Preces meæ non sunt dignæ:
        Sed tu bonus fac benígne,
        Ne perénni cremer igne.

Inter oves locum praesta,
        Et ab haedis me sequéstra,
        Státuens in parte dextra.

Confutátus maledíctis,
        Flammis ácribus addíctis.
        Voca me cum benedíctis.

Oro supplex et acclínis,
        Cor contrítum quasi cinis
        Gere curam mei finis.

Lacrimósa dies illa,
        Qui resúrget ex favílla
        Judicándus homo reus:

Huic ergo parce Deus:
        Pie Jesu Dómine,
        Dona eis réquiem. Amen

Joann xi: 21-27

†     Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
In illo témpore: Dixit Martha ad Jesum: Dómine, si fuíssis his, frater meus non fuísset mórtuus: sed et nunc scio, qui quaecúmque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Dicit illi Jesus: Resúrget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die. Dixit ei Jesus: Ego sum resurréctio, et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet: et omnes qui vivit, et credit in me, non moriétur in ætérnum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Dómine, ego crédidi, qui tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

Offertorium

Dómine Jesu Christe, * Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de poenis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Mícha‰l repræséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus. Hóstias et preces tibi, Dómine laudis offérimus: to súscipe pro animábis illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam: * Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus.

Secreta:

Propitiáre, quæsumus, Dómine, ánimæ famuli tui N. (famulæ tuæ N.), pro qua hostim laudis tibi imolámus, majestatem tuam supplíciter deprecántes: ut per hæc piæplacatiónis offícia, perveníre mereátur ad réquiem sempitérnam. Per Dóminum.

Præfatio Defunctorum

Communion:  4 Esdras ii: 35 et 34

Lux ætérna lúceat eis, Dómine: Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.

Postcommunion:

Presta, quæsumus, omnípotens Deus: ut ánima fámuli tui N. (fámulæ tuæ N.), quæ hódie de hoc sæculo migrávit, his sacrificiis purgáta, et a peccátis expedíta indulgéntiam páriter et réquiem cápiat sempitérnam. Per Dóminum.

  

In Commemoratióne Ómnium Fidélium Defunctórum
(et die 2 Novembris ad primam Missam)

Introit: 4 Esdras ii: 34, 35

Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. [Ps. lxiv: 2-3] Te decet hymnus Deus in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exudi oratiónem meam ad te omnis caro véniet. Réquiem.

Oratio:

Fidélium Deus ómnium cónditor et redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tribue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur. Qui vivis.

1 Cor. xv: 51-57

Léctio epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Ecce mystérium vobis dico: Omnes quidem resurgémus, sed non omnes immutábimur, In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur. Oppórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem. Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem tunc fiet sermo, qui scriptus est: «Absórpta est mors in victória tua. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus?» Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum.

Graduale: 4 Esdras ii: 34, 35

Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. [Ps. cxi: 7] In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.

Tractus:

Absolve, Dómine ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. v. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. v. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.

Sequentia ut supra

Joann. v: 25-29

+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: «Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei: et qui audíerint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetípso: sic dedit et Fílio habére vitam in semetípso: et potestátem dedit et ei judícium fácere, quia Fílius hóminis est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt, áudient vocem Fílii Dei: et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ: qui vero mala egérunt, in resurrectiónem judícii.»

Offertorium:

Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus. V. Hóstias et preces tibi, Dómine laudis offérimus: tu súscipe pro animábis illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam: * Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus.

Secreta:

Hóstias, quǽsumus, Dómine, quas tibi pro animábus famulórum famularúmque tuárum offérimus, propitiátus inténde: ut, quibus fidei christiánæ méritum contulísti, dones et prǽmium. Per Dóminum.

Præfatio Defunctorum

Communio: 4 Esdras ii: 35 et 34

Lux ætérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. v. Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.

Postcommunio:

Animábus, quǽsumus, Dómine famulórum famularúmque tuárum orátio profíciat supplicántium: ut eas et a peccátis ómnibus éxuas, et tuæ redemptiónis fácias esse partícipes. Qui vivis et regnas.

In Anniversario Defunctorum
(et die 2 Novembris ad secundam Missam)

Introit: 4 Esdras ii: 34, 35

Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. [Ps. lxiv: 2-3] Te decet hymnus Deus in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exudi oratiónem meam ad te omnis caro véniet. Réquiem.

Oratio (in anniversario):

Deus, indulgentiárum Dómine: da ánimæ fámuli tui N. (fámulæ tuæ N. vel animábus famulórum, famularúmque tuárum) cujus (quorum)anniversárium depositiónis diem commemorámus, refrigérii sedem, quiétis beatúdinem, et lúminis claritátem. Per Dóminum.

Oratio (in die 2 Novembris):

Deus indulgentiárum Dómine, da animábus famulórum famularúmque tuárum refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem, et lúminis claritátem. Per Dóminum.

2 Mach. ii: 43-48.

Léctio libri Machabæórum.
I
n diébus illis: Vir fortíssimus Judas, facta collatióne, duódecim míllia drachmas argénti misit Jerosólymam, offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans (nisi enim eos, qui cecíderant, resurrectúros speráret, supérfluum viderétur, et vanum oráre pro mórtuis): et quia considerábat quod hi, qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam. Sancta ergo, et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur.

Graduale: 4 Esdras ii: 34, 35

Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. [Ps. cxi: 7] In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.

Tractus:

Absolve, Dómine ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. v. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. v. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.

Sequentia ut supra

Joann. xi: 21-27

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: «Omne, quod dat mihi Pater, ad Me véniet: et eum, qui venit ad Me, non ejíciam foras: quia descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem ejus, qui misit me. Hæc est autem volúntas ejus, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die. Hæc est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Fílium, et credit in eum, hábeat vitam ætérnam, et ego resuscitábo eum in novíssimo die.»

Offertorium:

Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus. V. Hóstias et preces tibi, Dómine laudis offérimus: tu súscipe pro animábis illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam: * Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus.

Secreta:

Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, pro ánima fámuli tui N. (fámulæ tuæ N. vel animábus famulórum, famularúmque tuárum) cujus (quorum) hódie ánnua dies ágitur: pro qua (quibus) tibi offérimus sacrifícium laudis; ut eam (eas) Sanctórum tuórum consórtio sociáre dignéris. Per Dóminum.

Præfatio Defunctorum

Communio: 4 Esdras ii: 35 et 34

Lux ætérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. v. Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.

Postcommunio:

Præsta, quǽsumus, Dómine: ut ánima fámuli tui N. (fámulæ tuæ N. vel animábus famulórum, famularúmque tuárum) cujus (quorum) anniversárium depositiónis diem, commemorámus; his purgáta (purgátæ) sacrifíciis indulgéntiam páriter et requiem cápiat (cápiant) sempitérnam. Per Dóminum.

In Missa Quotidianis Defunctorum
(Die 2 Novembris ad tertiam Missam)

 

Introit: 4 Esdras ii: 34, 35

Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. [Ps. lxiv: 2-3] Te decet hymnus Deus in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exudi oratiónem meam ad te omnis caro véniet. Réquiem.

 

Oratio (pro defunctis fratribus, propinquis, et benefactoribus):

Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor; quǽsumus cleméntiam tuam; ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos, et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. (Per Dóminum).

Oratio (pro omnibus fidelibus defunctis:

Fidélium Deus ómnium cónditor et redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tribue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur. Qui vivis.

Oratio(in die 2 Novembris):

Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amàtor; quæsumus cleméntiam tuam; ut ánimas famulórum famularúmque tuárum, quæ ex hoc sæculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consortium perveníre concédas. Per Dóminum.

Apoc. xiv: 13

Léctio libri Apocalypsis beáti Joánnis Apóstoli.
In diébus illis: Audivi vocem de cælo, dicéntem mihi: «Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur. Amodo jam licit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos.»

Graduale: 4 Esdras ii: 34, 35

Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. [Ps. cxi: 7] In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.

Tractus:

Absolve, Dómine ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. v. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. v. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.

Sequentia Dies iræ ut supra quæ in Missis lectis omitti potest ad libitum Sacerdotis.

Joann. vi: 51-55
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: «Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.» Litigábant ergo Judǽi ad ínvincem, dicéntes: «Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum?» Dixit ergo eis Jesus: «Amen, amen dico vobis: Nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis, et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die.»

Offertorium:

Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus. V. Hóstias et preces tibi, Dómine laudis offérimus: tu súscipe pro animábis illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam: * Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus.

Secreta: (pro fratribus, propinquis, et benefactoribus)

Deus, cujus misericórdiæ non est númerus, súscipe propítius preces humilitátis nostræ: et animábus fratrum, propinquórum, et benefactórum nostrórum, quibus tui nóminis dedísti confessiónem, per hæc sacraménta salútis nostræ, cunctórum remissiónem tríbue peccatórum. Per Dominum

Secreta (pro omnibus fidelibus defunctorum):

Hóstias, quǽsumus, Dómine, quas tibi pro animábus famulórum famularúmque tuárum offérimus, propitiátus inténde: ut, quibus fidei christiánæ méritum contulísti, dones et prǽmium. Per Dóminum.

Secreta: (in die 2 Novembris):

Deus, cujus misericórdiæ non est númerus, súscipe propítius preces humilitátis nostræ: et animábus ómnium fidélium defunctórum quibus tui nóminis dedísti confessiónem, per hæc sacraménta salútis nostræ, cunctórum remissiónem tríbue peccatórum. Per Dominum

Præfatio Defunctorum

Communio: 4 Esdras ii: 35 et 34

Lux ætérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. v. Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis. * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.

Postcommunio (pro fratribus, propinquis, et benefactoribus):

Præsta quǽsumus omnípotens et miséricors Deus: ut ánimæ fratrum, propinquórum, et benefactórum nostrórum, pro quibus; hoc sacrifícium laudis tuæ obtúlimus majestáti; per hujus virtútem sacraménti a peccátis ómnibus expiáte, lucis perpétuæ, te miseránte, recípiant beatitúdinem. Per Dóminum.

Postcommunio (pro omnibus fidelibus defunctorum):

Animábus, quǽsumus, Dómine famulórum famularúmque tuárum orátio profíciat supplicántium: ut eas et a peccátis ómnibus éxuas, et tuæ redemptiónis fácias esse partícipes. Qui vivis et regnas.

Postcommunio: (in die 2 Novembris):

Præsta quǽsumus omnípotens et miséricors Deus: ut ánimæ famulórum famularúmque tuárum, pro quibus; hoc sacrifícium laudis tuæ obtúlimus majestáti; per hujus virtútem sacraménti a peccátis ómnibus expiáte, lucis perpétuæ, te miseránte, recípiant beatitúdinem. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!