Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 15 Septembris et Feria VI post Dominicam Passionis
Septem Dolórum Beátæ Maríæ Vírginis
II Classis

[English Text]

Introitus (Joann xix: 25):

Stabant juxta Crucem Jesu mater ejus, et soror matris María Cléophæ, et Salóme, et María Magdaléne. [Ibid. 26, 27] «Múlier, ecce fílius tuus:» dixit Jesus; ad discípulum autem: «Ecce mater tua.» v. Glória Patri,

Oratio (die 15 Septembris):

Deus, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gládius pertransívit: concéde propítius; ut, qui dolóres ejus venerándo recólimus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur: Qui vivis.

Et in Missis privatis tantum, die 15 Sebtembris fit Commemoratio S. Nicomedis, Mart.

Adésto, Dómine, pópulo tuo: ut, beáti Nicomédis Mártyris tui mérita præclára suscípiens, ad impetrándam misericórdiam tuam semper ejus patrocíniis adjuvétur. Per Dóminum.


Oratio in Feria VI post Dominicam Passionis:

Deus, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gládius pertransívit: concéde propítius; ut, qui transfixiónem ejus et passiónem venerándo, recólimus, gloriósis méritis et précibus ómnium Sanctórum Cruci fidéliter astántium intercedéntibus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur: Qui vivis.

Et fit Commemoratio Feriæ

Cordibus nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde: ut peccáta nostra castigatióne voluntária cohibéntes, temporáliter pótius macerémur, quam supplíciis deputémur ætérnis. Per Dóminum


In Missis Votivis dicatur sequens:

Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine Jesu Christe: nunc et in hora mortis nostræ, apud tuam cleméntiam beáta Virgo María Mater tua; cujus sacratíssimam ánimam in hora tuæ passiónis dolóris gládius pertransívit: Qui vivis.


Judith xxiii: 22 et 23-25

Léctio libri Judith.
Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícus nostros. Benedícta es tu fília a Dómino Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit cælum et terram: quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínae ante conspéctum Dei nostri.

Graduale:

Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans juxta crucem Dómini Jesu Fílii tui Redemptóris. v. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, hoc crucis fert supplícium, auctor vitæ factus homo.

Allelúja, allelúja. v. Stabat sancta María, cæli Regína, et mundi Dómina, juxta crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa.

Post Septuagesima omissis Allelúja et dicitur Tractus

Stabant sancta María cæli Regina, et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa. [v. Thren. i: 12] O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite, et vidéte si est dolor sicut dolor meus.

In Missis votivis Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. v. Stabat sancta María, cæli Regína, et mundi Dómina, juxta crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa. Allelúja. [v. Thren. i: 12] O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite, et vidéte si est dolor sicut dolor meus.

Stabat Mater dolorósa
juxta Crucem lacrimósa,
dum pendébat Fílius.

Cuius ánimam geméntem,
contristátam et doléntem
pertransívit gládius.

O quam tristis et afflícta
fuit illa benedícta,
mater Unigéniti!

Quæ mærébat et dolébat,
pia Mater, dum vidébat
nati pœnas ínclyti.

Quis est homo qui non fleret,
matrem Christi si vidéret
in tanto supplício?

Quis non posset contristári
Christi Matrem contemplári
doléntem cum Fílio?

Pro peccátis suæ gentis
vidit Jesum in torméntis,
et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem Natum
moriéndo desolátum,
dum emísit spíritum.

Eia, Mater, fons amóris
me sentire vim dolóris fac,
ut tecum lúgeam.

Fac, ut árdeat cor meum
in amándo Christum Deum
ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas,
crucifixi fige plagas
cordi meo válide.

Tui Nati vulneráti,
tam dignáti pro me pati,
pœnas mecum dívide.

Fac me tecum pie flere,
crucifixo condolére,
donec ego víxero.

Juxta Crucem tecum stare,
et me tibi sociáre
in planctu desídero.

Virgo vírginum præclára,
mihi iam non sis amára:
fac me tecum plángere.

Fac, ut portem Christi mortem,
passiónis fac consórtem,
et plagas recólere.

Fac me plagis vulnerári,
fac me Cruce inebriári,
et cruóre Fílii.

Flammis ne urar succénsus,
per te, Virgo, sim defénsus
in die judícii.

Christe, cum sit hinc exíre,
da per Matrem me veníre
ad palmam victóriæ.

Quando corpus moriétur,
fac, ut animæ donétur
paradísi glória. Amen. (Allelúja)

Joann. xix: 25-27

+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I
n illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: «Múlier ecce fílius tuus.» Deínde dicit discípulo: «Ecce mater tua.» Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

Offertorium:

Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.

Secreta:

Offérimus tibi preces et hóstias, Dómine, Jesu Christe, humíliter supplicántes: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spíritus beátæ María Matris tuæ précibus recensémus; suo suorúmque sub Cruce Sanctórum, consórtium multiplicáto piíssimo intervéntu, méritis mortis tuæ, méritum cum beátis habeámus: Qui vivis.

Pro S. Nicomede Secreta:

Súscipe, Dómine, múnera propítius obláta: quæ majestáti tuæ beáti Nicomédis Mártyris comméndet orátio. Per Dóminum.


Commemoratio Feria VI post Dominicam Passionis:

Præsta nobis, miséricors Deus: ut digne tuis servíre semper altáribus mereámur; et eórum perpétua participatióne salvári. Per Dóminum.


Præfatio de B. María Vírgine Et te in Transfixióne.

Communio:

Felíces sensus beátæ Maríæ Vírginis, qui sine morte meruérunt mártyrii palmam sub cruce Dómini.

Postcommunio:

Sacrifícia, quæ súmpsimus Dómine Jesu Christe, Transfixiónem Matris tuæ et Vírginis devóte celebrántes: nobis ímpetrent apud cleméntiam tuam omnis boni salutáris efféctum: Qui vivis.

Pro S. Nicomede Postcommunio:

Puríficent nos, Dómine, sacraménta quæ súmpsimus: et, intercedénte beáto Nicoméde Mártyre tuo, a cunctis effíciant vítiis absolútos. Per Dóminum


Commemoratio Feria VI post Dominicam Passionis:

Sumpti sacrifícii, Dómine, perpétua nos tuítio non derelínquat: et nóxia semper a nobis cuncta depéllat. Per Dóminum.

Deinde legitur Evangelium Feriæ (Joann. xi: 47-54) in fine, juxta Rubricas

+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I
n illo témpore: Collegérunt pontífices et pharisǽi concílium advérsus Jesum, et dicébant: «Quid fácimus quia hic homo multa signa facit? Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum: et vénient Románi, et tollent nostrum locum, et gentem.» Unus autem ex ipsis, Cáiphas nómine, cum esset póntifex anni illíus dixit eis: «Vos nescítis quidquam nec cogitátis quia éxpedit vobis, ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat.» Hoc autem a semetípso non dixit: sed cum esset póntifex anni illíus, prophetávit, quod Jesus moritúrus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut fílios Dei, qui erant dispérsi congregáret in unum. Ab illo ergo die cogitavérunt ut interfícerent eum. Jesus ergo jam non in palam ambulábat apud Judǽos: sed ábiit in regiónem juxta desértum in civitátem, quae dícitur Ephrem, et ibi morabátur cum discípulis suis.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!