Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 17 Septembris
In Impressióne Ss. Stigmatum S. Francisci

Introit: Galatians vi: 14

Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. (Ps. cxli: 2) Voce mea ad Dóminum clamávi: voce mea ad Dóminum deprecátus sum. Glória Patri. Mihi autem.

Oratio:

Dómine Jesu Christe, qui frigiscénte mundo, ad inflammándum corda nostra tui amóris igne, in carne beatíssimi Francísci passiónis tuæ sacra stígmata renovásti: concéde propítius: ut ejus méritis et précibus crucem júgiter ferámus, et dignos fructus pœniténtiæ faciámus: Qui vivis.

ad Galatas vi: 14-18

Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Fratres: Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. In Christo enim Jesu neque circumcisio áliquid valet, neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos, et misericórdia, et super Israël Dei. De cétero nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Jesu in córpore meo porto. Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.

Graduale: Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.

Allelúja, allelúja. Francíscus pauper et húmilis, cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur. Allelúja.

Matth xvi: 24-27
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúris est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 25

Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secret:

Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Francísco, ab omni nos culpárum labe purífica. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communion: Luke. xii: 42

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio:

Deus, qui mira Crucis mystéria in beáto Francísco Confessóre tuo multifórmíter demonstrásti: da nobis, quǽsumus; devotíónis suæ semper exémpla sectári, et assídua ejúsdem Crucis meditatióne muníri. Per Dóminum

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!