Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 19 Septembris
Ss. Januárii, Epíscopi, et Sociórum, MM

Introitus: Ps. xxxvi: 39

Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. [Ps. ibid., 1] Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. v. Glória Patri.

Oratio:

Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Januárii et Sociórum ejus solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis accendámur exémplis. Per Dóminum.

Hebr. x: 32-38

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Fratres: Rememorámini prístinos dies , in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis, et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem, et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Graduale: Ps. xxxiii: 18-19

Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. v. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Allelúja, allelúja. v. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.

Matth. xxiv: 3-13

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam:
In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secreto, dicéntes: «Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum advéntus tuii, et consummatiónis sǽculi?» Et respóndens Jesus, dixit eis: «Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: “Ego sum Christus”: et multos sedúcent Auditúri enim estis prǽlia, et opiniónes præliórum. Vidéte ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ, et fames, et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia, inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.»

Offertorium: Sap. iii: 1,2 et 3

Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori, illi autem sunt in pace, allelúja.

Secreta:

Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Januário et Sóciis ejus, a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio Matth. x: 27:

Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.

Postcommunio:

Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Januário et Sóciis ejus, cæléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!