Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Eadem die 22 Septembris
Pro Ss. Mauritio et Sociis, Martyribus

Missa Intret, de Communi plurimorum Martyrum 1 loco,
cum Orationibus et epistola ut infra

Oratio (P):

Annue, quǽsumus, Dómine, omnípotens Deus: ut sanctórum Mártyrum tuórum Maurítii et Sociórum ejus nos lætíficet festíva solémnitas; ut, quorum suffrágiis nítimur, eórum natalítiis gloriémur. Per Dóm.

Apoc. vii: 13-17

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
In diébus illis: Respóndit unus de senióribus, et dixit mihi: «Hi, qui amícti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venérunt?» Et dixi illi: «Dómine mi, tu scis.» Et dixit mihi: «Hi sunt, qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et sérviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitábit super illos: non esúrient neque sítient ámplius, nec cadet super illos sol neque ullus æstus: quóniam Agnus, qui in médio throni est, reget illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum.

Secreta (P):

Réspice, quǽsumus, Dómine, múnera, quæ in sanctórum Mártyrum tuórum Maurítii et sociórum ejus commem-oratióne deférimus: et præsta; ut, quorum honóre sunt grata, eórum nobis fiant intercessióne perpétua. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (P):

Cæléstibus refécti sacraméntis et gáudiis: súpplices te rogámus, Dómine: ut, quorum gloriámur triúmphis, protegámur auxílíis. Per Dóminum.

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!