Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die 23 Septembris
S. Pii de Pietrelcina
III Classis


Saint Padre Pio - Mother Pelican
Fr. William Hart McNichols

English Text

Introitus:

Quæ sunt in corde hóminum, óculi tui vident, Dómine, et in libro tuo ómnia scribéntur. Ómnia enim corda scrutátur, et univérsas méntium cogitatiónes intéllegit. [Ps. lxxxiii, 2-3]. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini. Glória Patri. Quæ sunt.

Collect:

Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Pium pastoráli stúdio et jugi oratiónis ac pæniténtiæ ardóre mirábilem effecísti, et in carne suæ passiónis tuæ sacra stigmata renovásti: da quǽsumus; ut, ejus exémplo et intercessione, ánimas fratrum lucrári Christo, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus. Per eúndem Dóminum.

2. S. Lini, Papæ et Martyris.

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátum Linum, Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

3. S. Theclæ, Virginis et Martyris

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáte Theclæ, Vírginis et Mártyris tuæ, natalítia cólimus; et annua solemnitáte lætémur, et tantæ fídei proficiámus exémplo. Per Dóminum.

ad Galatas vi: 14-18

Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Fratres: Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. In Christo enim Jesu neque circumcisio áliquid valet, neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos, et misericórdia, et super Israël Dei. De cétero nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Jesu in córpore meo porto. Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.

Graduale Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. [Ps. cxi: 1] Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

†  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann. xx: 19-23

In illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: "Pax vobis." Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus, et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: "Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos." Hæc cum dixísset insufflávit: et dixit eis: "Accipite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis: et quorum retinuéritis retenta sunt."

Offertorium: Prov. xx: 5.

Sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo; sapiens exhauriet illud.

Secreta:

Presta nobis, qusumus, omípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

2. S. Lini, Papæ et Martyris.

Oblátis munéribus, quǽsumus Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succésus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

3. S. Theclæ, Virginis et Martyris

Suscipe, Dómine, múnera, quæ in beáte Theclæ, Vírginis et Mártyris tuæ solemnitáte deférimus: cujus nos confidimus patrocínio liberári. Per Dóminum.

Communio: Joann. xx 27

Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum: et noli esse incrédulus, sed fidélis.

Postcommunio:

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Pio, Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dominum.

2. S. Lini, Papæ et Martyris.

Refectióne sancta enutritam gubérna, quǽsumus Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dominum.

3. S. Theclæ, Virginis et Martyris

Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Thecla, Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére. Per Dóminum.

 


Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!