Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 27 Septembris
Ss. Cosmæ et Damiáni, Martyrum

Introitus: Eccli. xliv: 15 et 14

Sapiéntiam sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi. [Ps. xxxii: 1] Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. v. Glória Patri. Sapiéntiam.

Oratio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Cosmæ et Damiáni natalítia cólimus, a cunctis malis imminéntibus, eórum intercessiónibus liberémur.Per Dóminum.

Sap. v: 16-20

Léctio libri Sapiéntiæ.
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera mea teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile, æquitátem.

Graduale Ps. xxxiii: 18-19

Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. v. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.

Allelúja, allelúja. v. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclyta tenens regna cæléstia. Allelúja.

 Luc. vi: 17-23

+  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse elevátis óculis in discípulos suos, dicébat: «Beáti páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esúritis, quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in cælo.»

Offertorium: Ps. v: 12-13.

Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.

Secreta:

Sanctórum tuórum nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet, et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. lxxviii: 2 et 11

Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cæli, carnes sanctórum tuórum béstiis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.

Postcommunio:

Prótegat, quǽsumus Dómine, pópulum tuum et participátio cæléstis indúlta convívii, et deprecátio colláta Sanctórum. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!