Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 29 Septembris
In Dedicatióne S. Michǽlis,
Archángeli

Introitus: Ps. cii: 20

Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónem ejus. [Ps. ibid., 1] Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. v. Glória Patri. Benedícite Dóminum.

Oratio:

Deus qui miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per eúmdem Dóminum.

 

Apoc. i: 1-5

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
In diébus iliis: Significávit Deus quæ opórtet fíeri cito, mittens per Angelum suum servo suo Joánni, qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus qui legit, et audit verba prophetíæ hujus: et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. Joánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia. Grátia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui ventúrus est: et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni ejus sunt: et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum, et princeps regum terræ, qui diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sanguine suo.

Graduale Ps. cii: 20 et 1

Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. v. Bénedic, ánima mea, Dóminum, et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus.

Allelúja, allelúja. v. Sancte Míchæl Archángele, defénde nos in prælio: ut non pereámus in treméndo judício. Allelúja.

Matth. xviii: 1-10 
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum. 

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: «Quis, putas, major est in regno cælórum?» Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: «Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis. Necésse est enim ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum, et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi débilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum, et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cælis semper vident fáciem Patris mei, qui in cælis est.»

Credo.

Offertorium: Apoc. viii: 3 et 4.

Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dei, allelúja.

Secreta:

Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram provenire concédas. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. l: 21

Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite, et superexaltáte eum in sǽcula.

Postcommunio:

Beáti Archángeli tui Michǽlis intercessióne suffúlti: súpplices te, Dómine, deprecámur; ut, quod ore proséquimur, contingámus et mente. Per Dóminum.


In Missis votivis omnia ut supra, sed post Septuagesimam dicitur:
Graduale: Ps cxlviii: 1-2

Laudáte Dóminum de cælis: laudáte eum in excélsis. v. Laudáte eum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus.

Tractus Ps. cii: 20

Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. v. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominationis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.

Tempore autem Paschali Missa dicitur ut in ejus Apparitióne, die 8 Maji.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!