Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Prima Adventus
I Classis
Statio as S. Mariam majorem

English Text

Introitus: Ps. xxiv: 1-3

Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam neque inrídeant me inimíci mei: étenim univérsi qui te exspéctant, non confundéntur. [Ps. ibid.] Vias tuas Dómine demónstra mihi: semitas tuas édoce me. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculorum. Amen.

Quo finito, repetitur "Ad te levávi" usque ad Psalmum. Hic modus repetendi Introitum servatur per totum annum.

Non dicitur "Glória in excélsis" in Missis de Tempore ab hac Dominica usque ad Vigilam Nativitatis Dómini inclusive.

Collect:

Excita, quæsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári: Qui vivis.

2. de S. Maria; 3. Contra persecutores Ecclesiæ, vel 3. Pro Papa

ad Romanos xiii: 11-14

    Léctio Epistolæ beáti Pauli Apstóli ad Romanos:
Fratres: Sciéntes quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus quam cum credídimus. Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus: non in comesatiónibus et ebrietátibus, non in cubílibus et inpudicítiis, non in contentióne et æmulatióne: sed induímini Dóminum Jesum Christum.

Graduale: Ps. xxiv: 3 et 4.

Univérsi, qui te expéctant, non confundéntur, Dómine. Vias tuas, Dómine, notas fac mihi: et sémitas tuas édoce me.
Allelúia, allelúia. [Ps. lxxxiv: 8] Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis. Allelúia

In Feriis Adventus quando per hebdomadam resumitur Missa de Dominica, non dicitur "Alleluia," nec versus sequens, sed tantum Graduale.

Luke xxi: 25-33

       Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam:
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressúra gentium præ confusióne sónitus maris, et flúctuum: arescéntibus homínibus præ timóre et expectatióne quæ, supervénient univérso orbi: nam virtútes cælórum movebúntur. Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna, et majestáte. His autem fieri incipiéntibus, respícite, et leváte cápita vestra: quóniam appropínquat redémptio vestra. Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam, et omnes ábores: cum prodúcunt jam ex se fructum, scitis quóiam prope est æstas. Ita et vos cum vidéritis haec fieri scitóte quóniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis quia non præteríbit generátio hæc donec ómnia fiant. Cælum et terra transíbunt: verba autem mea non transíbunt.

Credo, quod dicitur in omnibus Dominicis per totum annum; non dicitur autem in diebus ferialibus quando resumitur Missa Dominicæ præcedentis.

Offertorium: Ps xiv: 1-3

Ad te Dómine levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubéscam neque inrideant me inimici mei: étenim universi qui sustinent te non confundéntur.

Secreta:

Hæc sacra nos, Dómine, poténti virtúte mundátos, ad suam fáciant purióres veníre princípium.

2. de S. Maria; 3. Contra persecutores Ecclesiæ, vel 3. Pro Papa

Prefatio de Sanctissima Trinitate

Communio: Ps. lxxxiv: 13

Dóminus dabit benignitátem: et terra nostra dabit fructum suum.

Postcommunio:

Suscipiámus, Dómine, misericórdiam tuam in médio templi tui: ut reparatiónis nostræ ventúra solémnia congruis honóribus præcedámus. Per Dóminum.

2. de S. Maria; 3. Contra persecutores Ecclesiæ, vel 3. Pro Papa

Dicitur "Benedicámus Dómino," et sic servatur, quoties omissum fuerit "Glória in excélsis"; secus autem dicitur "Ite, Missa est."  

 



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!