Dominica Secunda Adventus
I Classis
Statio ad Sancta Crucem in Jerusalem
English Text
Introitus: Isaias xxx: 30
Pópulus Sion, ecce Dóminus vénit ad
salvándas gentes: et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ in lætítia cordis vestri. [Ps. lxxix: 2]
Qui regis Israël, inténde qui dedúcis velut ovem, Joseph. v.
Glória Patri. Pópulus Sion
Non dicitur "Glória in
excélsis" in Missis de Tempore ab hac Dominica usque
ad Vigilam Nativitatis Dómini inclusive.
Oratio:
Excita, Dómine, corda nostra ad
præparándas Unigéniti tui vias: ut per
ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur. Qui tecum.
2. de S.
Maria, 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel 3. pro Papa.
Ad Romános:xv 4-13
Léctio Epistolæ béati Pauli Apóstoli ad Romános:
Fratres: Quæcúmque enim scripta sunt ad nostram
doctrínam scripta sunt: ut
per patiéntiam, et consolatiónem Scripturárum, spem habeámus. Deus autem
patiéntiæ, et solacii, det vobis id ipsum sápere in alterutrum secundum Jesum
Christum: ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Jesu
Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in
honorem Dei. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter
veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: gentes autem super
misericordiam honorare Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in
gentibus, Dómine, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit: Lætámini, gentes,
cum plebe eius. Et iterum: Laudáte omnes gentes Dóminum: et magnificate eum
omnes populi. Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsúrget regere
gentes, in eo gentes sperabunt. Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace
in credendo: ut abundetis in spe, in virtute Spiritus Sancti.
Graduale: Ps xl: 2-3 et 5
Ex Sion spécies decóris ejus: Deus maniféste vénit. Congregáte illi
sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia.
Allelúja, allelúja. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum
Dómini ibimus. Allelúja.
Matthǽum xi: 2-10 +
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum:
In illo témpore: Cum audisset Joánnes in vinculis ópera Christi, mittens
duos de discipulis suis, ait illi: «Tu es qui venturus es, an alium expectamus?»
Et respondens Jesus, ait illis: «Euntes renuntiate Joánni, quæ audistis, et
vidistis. Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt,
mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et beatus est, qui non fuerit
scandalizatus in me.» Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de
Joánne: «Quid existis in desertum videre? arúndinem vento agitátam? Sed quid
existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui móllibus vestiúntur, in
domibus regum sunt. Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto
Angelum meum ante fáciem tuam qui præparábit viam tuam ante te.»
Credo.
Offertorium: Ps. lxxxiv: 7-8
Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te:
osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
Secreta:
Placáre, quǽsumus, Dómine, humilitátis nostræ précibus et hóstiis: et
ubi nulla súppetunt suffrágia meritórum, tuis nobis succúrre præsídiis.
Per Dóminum.
2. de S.
Maria, 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel 3. pro Papa.
Prefatio de Ssma Trinitate.
Communio:
Jerúsalem surge, et sta in excélso, et vide jucunditátem, quæ vénit tibi
a Deo tuo.
Postcommunio:
Repléti cibo spirituális alimóniæ, súpplices te, Dómine, deprecamur: ut
hujus participatióne mystérii, dóceas nos terréna despicere et amare
cælestia. Per Dóminum.
2. de S.
Maria, 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel 3. pro Papa.
Dicitur «Benedicámus Dómino,»
et sic servatur, quoties omissum fuerit «Glória in excélsis»;
secus autem dicitur «Ite, Missa est.»
|