Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Quarta Adventus
II classis
Statio ad duodecim Apostolos

English Text

Introitus: Isaias xlv: 8

Roráte cæli desuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem. [Ps. xviii: 2] Cæli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. Glória Patri. Roráte.

Oratio:

Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam. et veni: et magna nobis virtúte succúre; ut per auxilliam grátiæ tuæ, quod mostra peccáta præpédiunt, indulgéntia tuæ propitiatiónis accéleret: Qui vivis.

2. de S. Maria,  3. contra persucatores Ecclesiæ, vel 3. pro Papa.

1 ad Corinthios iv: 1-5 

    Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
Fratres: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis júdicer, aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico. Nihil enim mihi cónscius sum: sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me Dóminus est. Itaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium et tunc laus erit unicuíque a Deo.

Graduale: Ps. cxliv: 18 et 21

Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum in veritáte. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.
Allelúia, allelúia. Veni Dómine, et noli tardáre: reláxa facínora plebis tuæ Israël. Allelúia.

Lucam: iii: 1-6 

    +  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Anno autem quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam, tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre eius tetrárcha Iturǽæ, et Trachonítidis regiónis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, sub princípibus sacerdótum Anna et Cáiapha, factum est verbum Dómini super Joánnem, Zaccharíæ fílium, in desérto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pœniténtiae in remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ prophétæ: "Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas ejus: omnis vallis implébitur: et omnis mons, et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: et vidébit omnis caro salutáre Dei."

Credo.

Offertorium: Luc. i: 28

Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Secreta:

Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, placátus intende: ut et devotióni profíciant, et salúti. Per Dóminum.

2. de S. Maria,  3. contra persucatores Ecclesiæ, vel 3. pro Papa.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio: Isaias vii: 14.

Ecce Virgo concípiet, et páriet filium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.

Postcommunio:

Sumptis munéribus, quǽsumus, Dómine: ut cum frequentatióne mystérii, crescat nostræ salútis efféctus. Per Dóminum.

2. de S. Maria,  3. contra persucatores Ecclesiæ, vel 3. pro Papa.

Si Vigilia Nativitatis Dómini venerit in Dóminica, totum officium Missæ fit de Vigilia, cum Commemoratione Dominicæ, sed non legitur ejus Evangelium in fine.

 



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!