Die 29 Augusti Introitus: Ps.cxviii Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. [Ps. xci: 2]. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Glória Patri. Loquébar. Oratio: S ancti Joánnis Baptístæ Præcursóris, et Mártyris tui, quǽsumus, Dómine, veneránda festívitas: salutáris auxílii nobis præstet efféctum: Qui vivisPro St. Sabina: Oratio D eus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ Sabínæ Mártyris tuæ natalítia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum.Jeremias i: 17-19 Léctio Jeremíæ Prophétæ. Graduale Ps. xci: 13 et 14 J ustus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. [v. Ibid., 3] Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.A llelúja, allelúja. [Osee xiv: 6] Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.Luc. xviii: 9-14 I n illo témpore: Misit Heródes ac ténuit Joánnem, et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem, uxórem Philíppi fratris sui, quia dúxerat eam. Dicébat enim Joánnes Heródi: «Non licet tibi habére uxórem fratris tui.» Heródias autem insidiabátur illi, et volébat occídere eum, nec póterat. Heródes enim metuébat Joánnem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiébat eum, et audíto eo multa faciébat, et libénter eum audiébat. Et cum dies oportúnus accidísset, Heródes natális sui cœnam fecit princípibus, et tribúnis, et primis Galilǽæ. Cumque introísset fília ipsíus Herodíadis, et saltásset, et placuísset Heródi, simúlque recumbéntibus rex ait puéllæ: «Pete a me quod vis, et dabo tibi, et jurávit illi: Quia quicquid petíeris dabo tibi, licet dimídium regni mei» Quæ cum exísset, dixit matri suæ: «Quid petam?» Et illa dixit: «Caput Joánnis Baptístæ.» Cumque introísset statim cum festinatióne ad regem, petívit, dicens: «Volo ut prótinus des mihi in disco caput Joánnis Baptístæ.» Et contristátus est rex: propter jusjurándum, et propter simul discumbéntes nóluit eam contristáre: sed misso speculatóre, præcépit aférri caput eius in disco. Et decollávit eum in cárcere. Et átulit caput eius in disco: et dedit illud puéllæ, et puélla dedit matri suæ. Quo audíto discípuli ejus venérunt, et tulérunt corpus ejus: et posuérunt illud in monuménto.Offertorium: Ps. xx: 2-3. I n virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.Secreta: M únera, quæ tibi, Dómine, pro sancti Mártyris tui Joánnis Baptístæ passióne deférimus: quǽsumus, ut ejus obténtu nobis profíciant ad salútem. Per Dóminum.Pro S. Sabina: Secreta: H ostias tibi, Dómine, beátæ Sabinæ Martýris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.Communio: Ps. xx: 4 P osuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.Postcommunio: C ónferat nobis, Dómine, sancti Joánnis Baptístæ solémnitas: ut et magnífica sacraménta, quæ súmpsimus, significáta venerémur, et in nobis pótius édita gaudeámus. Per Dóminum.Pro S. Sabina: Postcommunio: D ivíni múneris largitate satiáti, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, intercedénte beáta Sabinæ Martýre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum. |