Die 8 Decembris
Introitus: Isai: lxi: 10 Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo: quia índuit me vestiméntis salútis: et induménto justítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis. [Ps. xxix: 2]. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me. Glória Patri. Gaudens gaudébo. Collect: Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Fílii tui prævísa, eam ab omni labe preservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per Dóminum. 2. fit Commeratio Feriæ 3. (Infra Octavam: de Spiritu Sancto) Prov. viii: 22-35 Léctio libri Sapiéntiæ.
Graduale Judith xiii: 23 Benedícta es tu, Virgo María, a Dómino Deo excélso, præ ómnibus
muliéribus super terram. [ibid.: xv:10]. Tu
glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. Post Septuagesima: Tractus Ps. lxxxvi: 1-2 Fundaménta ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob. [Ibid.: 3] Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. [Ibid.: 5] Homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus. Tempore autem Paschali: Allelúja, allelúja. Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. Allelúja. [Cant. iv: 7]..Tota pulchra es María: et macula originális non est in te. Allelúja. Luc. i: 26-38
+ Credo. Offertorium: Luc. i: 28 Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, allelúia. Secreta: Salutárem hóstiam, quam in solemnitáte immaculátæ Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offférimus, súscipe et præsta: ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur. Per Dóminum. 2. fit Commeratio Feriæ 3. (Infra Octavam: de Spiritu Sancto) Præfatio de B. María Virg. "Et
te in Conceptióne immaculata" Communio: Ps. l: 21 Gloriósa dicta sunt de te María: quia fecit tibi magna qui potens est. Postcommunio: Sacraménta, quæ súmpsimus, Dómine Deus noster, illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátum beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti:. Per Dominum. 2. fit Commeratio Feriæ 3. (Infra Octavam: de Spiritu Sancto)
|