Dominica in Albis
I Classis
Statio as S. Pancratium
Introitus: 1 Petr. ii: 2
Quasi modo géniti infántes,
allelúja, allelúja: rationábiles, sine dolo lac concupíscite, allelúja,
allelúja, allelúja. [Ps. lxxx., 2]. Exultáte
Deo adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. Glória Patri. Quasi modo.
¶ Dicitur Glória en excélsis
in hac et sequentibus Dominicis post Pascha etiam quando infra hebdomadam
resumitur Missa Dominicæ præcedentis.
Collect:
Presta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut qui paschália
festa perégimus, hæc, te largiénte, móribus et vita teneámus. Per Dóminum.
1 Joann. v: 4-10
Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli.
Caríssimi: Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et
hæc est victória, quae vincit mundum, fides nostra. Quis est qui vincit mundum,
nisi qui credit quóniam Jesus est Filius Dei? Hic est, qui venit per aquam et sánguinem,
Jesus Christus: non in aqua solum sed in aqua et sánguine. Et Spíritus est,
qui testificátur, quóniam Christus est véritas. Quóniam tres sunt, qui
testimóniam dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum
sunt. Et tres sunt, qui testimónium dant in terra: Spíritus, et aqua, et
sanguis: et hi tres in unum sunt. Si testimónium hóminum accípimus, testimónium
Dei maius est: quóniam hoc est testimónium Dei, quod majus est: quóniam
testificátus est de Filio suo. Qui credit in Fílium Dei, habet testimónium
Dei in se.
Allelúja, allelúja. [Matth.
xxviii] In die resurrectiónis meæ, dicit Dóminus præcédam vos in
Galilǽam. Allelúja. [Joann. xx: 26] Post
dies octo, jánuis clausis, stetit Jesus in médio discipulórum suórum et
dixit: “Pax vobis.” Allelúja.
+
Joann. xx: 19-31
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
In illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum,
et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum:
venit Jesus et stetit in médio, et dixit eis: “ Pax vobis.” Et cum hoc cum
dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino.
Dixit ergo eis íterum: “ Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.”
Hæc cum dixísset, insufflávit et dixit eis: “Accípite Spíritum Sanctum:
quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis; quorum retinuéritis, reténta
sunt.” Thomas autem unus ex duódecim, qui dicitur Dídymus, non erat cum eis,
quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei álii discípuli: “Vídimus Dóminum.”
Ille autem dixit eis: “Nisi vídero in mánibus eius fixúram clavórum et
mittam dígitum meum in locum clavórum et mittam manum meam in latus ejus, non
credam.” Et post dies octo, iterum erant discípuli eius intus, et Thomas cum
eis. Venit Jesus jánuis clausis et stetit in medio et dixit: “Pax vobis.”
Deínde dicit Thomæ: “Infer dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer
manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus sed fidélis.”
Respóndit Thomas et dixit ei: “Dóminus meus, et Deus meus.” Dixit ei
Jesus: “Quia vidísti me, credidísti: beati qui non vidérunt et credidérunt.”
Multa quidem et ália signa fecit Iesus in conspéctu discipulórum suórum, quæ
non sunt scripta in libro hoc. Hæc autem scripta sunt, ut credátis quia Jesus
est Christus Fílius Dei, et ut credéntes, vitam habeátis in nómine ejus.
Credo.
Offertorium: Matth. xxviii: 2, 5,
et 6.
Angelus Dómini descéndit de cælo, et dixit muliéribus:
“Quem quǽritis, suréxit sicut dixit,” allelúja.
Secreta:
Súscipe múnera, Dómine, quǽsumus exsultántis Ecclésiæ:
et cui causum tanti gáudii præstitísti, perpétuæ fructum concéde lætítiæ.
Per Dóminum.
Præfatio Paschalis in qua dicitur:
“in hoc potíssimum gloriósius prædicáre.”
Communio: Joann. xx: 27
Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum, allelúja:
et noli esse incrédulus sed fidélis,” allelúja, allelúja.
Postcommunio:
Quǽsumus, Dómine Deus noster: ut sacrosáncta mystéria,
quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti; et præsens nobis remédium
esse fácias, et futúrum. Per Dominum.
Orationes pro diversitate temporum: (2) de S. Maria;
(3) contra persecutores Ecclesiæ (vel) pro Papa.