Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Secunda post Pascha
II Classis

Introitus: Ps.xxxii: 5-6

Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cæli firmáti sunt, allelúja, allelúja. [Ps. ibid., 1]. Exultáte justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. Glória Patri. Misericórdia.

Oratio:

Deus, qui in Fílii tui humilitáte jacéntem mundum erexísti: fidélibus tuis perpétuam concéde lætítiam; ut, quos perpétuæ mortis eripuísti cásibus, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum.

2. de S. Maria. 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa

1 Petr. ii 21-25

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
Caríssimi: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus: qui, cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur non comminabátur: tradébat autem iudicánti se injúste, qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut peccátis mórtui, justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum.

Allelúja, allelúja. [Luc. xxiv: 35] Cognovérunt discípuli Dóminum Jesum in fractióne panis. Allelúja. [Joann. x: 14] Ego sum pastor bonis: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ. Allelúja.

Joann. x: 11-16
9
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In illo témpore: Dixit jesus pharisǽis: “Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: Mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater et ego agnósco Patrem: et animam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.”

Credo.

Offertorium: Ps. lxii: 2 et 5.

Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo: et in nómine tuo levábo manus meas, allelúja.

Secreta:

Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio: ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Dóminum.

2. de S. Maria. 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa
Præfátio Paschalis

Communio: Joann. l0: 14

Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúja, allelúja.

Postcommunio:

Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut vivificatiónis tuæ grátiam consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur. Per Dominum.

2. de S. Maria. 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!