Dóminica III Post Epiphaniam
II Classis
Introitus: Ps. xcvi: 7-8
Adoráte Deum omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et
exsultavérunt fíliæ Judæ. [Ps. ibid., 1].
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Glória Patri.
Adoráte Deum.
Oratio:
Omnípotens, sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice:
atque ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.
ad Romanos xii: 16-21
Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romanos:
Fratres: Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: nulli malum pro malo
reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus
homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem
habéntes: Non vosmetípsos defendéntes caríssimi, sed date locum iræ.
Scriptum est enim: "Mihi vindícta: Ego retríbuam, dicit Dóminus."
Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim
fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo sed
vince in bono malum.
Graduale Ps. ci: 16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V.
Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
Allelúja, allelúja. [Ps. xcvi: 1]
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.
Matthew viii: 1-13
†
Sequéntia sancti Evangélii secúundum Matthæum.
In illo tempore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ
multæ: et ecce leprósus véniens adorábat eum dicens: "Domine, si vis,
potes me mundáre." Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens:
"Volo. Mundare." Et conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi
Jesus: "Vide, némini díxeris: sed vade: osténde te sacerdóti, et offer
munus, quod praecépit Móyses, in testimónium illis." . . . Cum
autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et
dicens: "Domine puer meus jacet in domo paralýticus, et male
torquétur." Et ait illi Jesus: "Ego véniam et curábo eum." Et
respóndens centúrio ait: "Dómine, non sum dignus ut intres sub tectum
meum, sed tantum dic verbo et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub
potestáte constitútis, habens sub me mílites, et dico huic: Vade et vadit: et
alii: Veni et venit: Et servo meo: Fac hoc et facit." Audiens autem Jesus
mirátus est, et sequéntibus se dixit: "Amen dico vobis, non invéni
tantam fidem in Israël. Dico autem vobis quod multi ab Oriénte et Occidénte
vénient, et recúmbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno cælórum:
fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et
stridor déntium." Et dixit Iesus centurióni: "Vade et sicut
credidísti fiat tibi." Et sanátus est puer in illa hora.
Credo.
Offertorium: Ps. cxvii: 16 et 17.
Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non
móriar, se vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta:
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et ad
sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet.
Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.
Præfatio de Ssma Trinitate
Communio: Luc. iv: 22
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.
Postcommunio:
Quos tantis, Dómine, largíris uti mystériis: quǽsumus; ut efféctibus
nos eórum veráciter aptare dignéris. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.