Die
1 Januarii Introitus: Isai. ix: 6 Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus, magni consílii Angelus. [Ps. xcvii: 1] Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. Glória Patri. Puer natus est. Oratio: Deus, qui salútis ætérne, beátæ Maríæ virginitáte fœcúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti: tribue, quǽsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum. ad Titum ii: 11-15 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Titum. Graduale Ps. xcvii: 3-4, 2 Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri: jubiláte Deo omnis terra. [V] Notum fecit Dóminus salutáre suum: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam. Allelúja, allelúja. [Hebr. i: 1-2] Multifárie olim Deus loquens pátribus in prophétis, novíssime diébus istis, locútus est nobis in Fílio. Allelúja. Luc. ii: 21 In illo témpore: Postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur puer: vocátum est nomen eius Jesus, quod vocátum est ab Angelo priúsquam in útero conciperétur. Credo. Offertorium: Ps. lxxxviii: 12-15. Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terrárum, et plenitúdinem eius tu fundásti: justítia et judícium præparátio sedis tuæ. Secreta: Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis, et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum. Præfátio et Communicántes de Nativitáte Communio: Ps. xcvii: 3 Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri. Postcommunio: Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et intercedénte beáta Vírgine Dei Genitríce Maria, cæléstis remédii fáciat esse consórtes. Per éumdem Dóminum.
|