Dominica Quarta in Quadragesima Introitus: Isai. lxvi 10 et11 Lætáre, Jerúsalem: et convéntum fácite, omnes qui dilígitis eam: gaudéte cum lætítia, qui in tristítia fuístis: ut exsultétis, et satiémini ab ubéribus consolatiónis vestræ. [Ps. 121. 1] Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Glória Patri. Lætáre, Jerúsalem Oratio: Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut qui ex mérito nostræ actiónis afflígimur, tuæ grátiæ consolatióne respirémus. Per Dóminum. ad Gálatas. iv: 22-31 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas. Graduale: Ps. cxxi: 1 et 7 Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis. Tractus: Ps. cxxiv 1-2 Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem. v. Montes in circúitu ejus: et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. Joann. vi: 1-15 In illo témpore: Abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberíadis: et sequebátur eum multitúdo magna, quia vidébant signa, quæ faciébat super his, qui infirmabántur. Súbiit ergo in montem Jesus: et ibi sedébat cum discípulis suis. Erat autem próximum Pascha dies festus Judæórum. Cum sublevásset ergo óculos Jesus, et vidísset quia multitúdo máxima venit ad eum, dixit ad Philíppum: «Unde emémus panes, ut mandúcent hi?» Hoc autem dicébat tentans eum: ipse enim sciébat quid esset factúrus. Respóndit ei Philíppus: «Ducentórum denariórum panes non suffíciunt eis, ut unusquísque módicum quid accípiat.» Dicit ei unus ex discípulis ejus, Andréas frater Simónis Petri: «Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeáceos, et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?» Dixit ergo Jesus: «Fácite hómines discúmbere.» Erat autem fœnum multum in loco. Discubuérunt ergo viri, número quasi quinque míllia. Accépit ergo Jesus panes: et cum grátias egísset, distríbuit discumbéntibus: simíliter et ex píscibus quantum volébant. Ut autem impléti sunt, dixit discípulis suis: «Collígite quæ superavérunt fragménta, ne péreant.» Collegérunt ergo, et implevérunt duódecim cóphinos fragmentórum ex quinque pánibus hordeáceis, quæ superfuérunt his, qui manducáverant. Illi ergo hómines cum vidíssent quod Jesus fécerat signum, dicébant: «Quia hic est vere Prophéta, qui ventúrus est in mundum.» Jesus ergo cum cognovísset, quia ventúri essent ut ráperent eum, et fácerent eum regem, fugit íterum in montem ipse solus. Offertorium: Ps. cxxxiv: 3 et 6 Laudáte Dóminum, quia benígnus est: psállite nómini ejus, quóniam suávis est: ómnia quæcúmque vóluit, fecit in cælo et in terra. Secreta: Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti. Per Dóminum. Communio: Ps. cxxi: 3-4 Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas, cujus participátio ejus in idípsum; illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, ad confiténdum nómini tuo, Dómine. Postcommunio: Da nobis, quæsumus, miséricors Deus: ut sancta tua, quibus incessánter explémur, sincéris tractémus obséquiis, et fidéli semper mente sumámus. Per Dóminum V. Benedicámus Dómino.
|