Dominica Quarta post Pentecosten
II Classis
[English Text]
Introitus:
Ps. xxvi: 1 et 2
Dóminus illuminátio mea, et
salus mea, quem timébo? Dóminus defénsor vitæ meæ, a quo trepidábo? qui
tríbulant me inímici mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt. [Ps. ibid., 3] Si consístant advérsum me castra: non timébit cor meum.
Glória Patri. Dóminus illuminátio.
Collect:
Da nobis, quǽsumus, Dómine:
ut et mundi cursus pacífice nobis tuo órdine dirigátur; et Ecclésia tua
tranquílla devotióne lætétur. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum.
3. ad libitum eligenda
Rom. viii: 18-23
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romanos.
Caríssimi: Exístimo quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad
futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam expectátio creatúræ,
revelatiónem filiórum Dei expéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est
non volens, sed propter eum, qui subjécit in spe: quia et ipsa creatúra
liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei.
Scimus enim quod omnis creatúra ingemíscit, et párturit usque adhuc. Non
solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra
nos gémimus adoptiónem filiórum expectántes redemptiónem córporis nostri:
in Christo Jesu Dómino nostro.
Graduale Ps. lxxviii: 9 et 10
Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est
Deus eórum? V. Adjuva nos, Deus salutáris noster:
et propter honórem nóminis tui, Dómine. líbera nos.
Allelúja, allelúja. [Ps. ix: 5 et 10] Deus,
qui sedes super thronum, et júdicas æquitátem: esto refúgium páuperum in
tribulátione. Allelúja.
Luc. v: 1-11
† Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Cum turbæ irrúerent in Jesum, ut audírent verbum Dei, et
ipse stabat secus stagnum Genésareth. Et vidit duas naves stantes secus
stagnum: piscatóres autem descénderant et lavábant retia. Ascéndens autem in
unam navem, quae erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum. Et
sedens docébat de navícula turbas. Ut cessávit autem loqui dixit ad Simónem:
"Duc in altum, et laxáte rétia vestra in captúram."
Et respóndens Simon, dixit illi "Præcéptor, per totam noctem
laborántes, nihil cepimus: in verbo autem tuo laxábo rete." Et cum hoc
fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam: rumpebátur autem
rete eórum. Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent et
adjuvárent eos. Et venérunt et implevérunt ambas navículas ita ut pene
mergeréntur. Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Jesu dicens:
"Exi a me quia homo peccátor sum Dómine." Stupor enim circumdéderat
eum, et omnes, qui cum illo erant, in captúra píscium, quam céperant:
simíliter autem Jacóbum et Joánnem, fílios Zebedǽi, qui erant sócii
Simónis. Et ait ad Simónem Jesus: "Noli timére: ex hoc jam hómines eris
cápiens." Et subdúctis ad terram návibus, relíctis ómnibus, secuti
sunt eum.
Credo.
Offertorium: Ps. xii: 4-5.
Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte: ne quando dicat
inimícus meus: Præválui advérsus eum.
Secreta:
Oblatiónibus nostris, quǽsumus, Dómine, placáre suscéptis: et ad te
nostras étiam rebélles compélle propítius voluntátes. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum.
3. ad libitum eligenda
Præfatio de Ssma Trinitate
Communio: Ps. xvii: 3
Dóminus firmaméntum meum, et refúgiam meum, et liberátor meus: Deus meus,
adjútor meus.
Postcommunio:
Mystéria nos, Dómine, quǽsumus, sumpta puríficent, et suo múnere
tueántur. Per Dominum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum.
3. ad libitum eligenda