Dominica Quinta post Pentecosten
II Classis
English
Text
Introitus: Ps. xxvi: 7 et 9
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te:
adjútor meus esto, ne derelínquas me, neque despícias me, Deus salutáris
meus. [Ps. ibid., 1]. Dóminus illuminátio
mea, et salus mea, quem timébo? Glória Patri. Exáudi, Dómine.
Collect:
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília
præparasti: infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum; ut te in ómnibus
et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium
súperant, consequámur. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum.
3.
ad libitum eligenda
1 Petri iii: 8-15
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
Caríssimi: Omnes unánimes in oratióne estóte,
compatiéntes fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, humiles: non
reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário
benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte
possideátis. Qui enim vult vitam dilígere et dies vidére bonos, coérceat
linguam suam a malo, et lábia ejus ne loquántur dolum. Declínet a malo et
fáciat bonum: inquírat pacem, et sequátur eam. Quia óculi Dómini super
justos, et aures ejus in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes
mala. Et quis est qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si
quid patímini propter justítiam, beati. Timórem autem eórum ne timuéritis:
et non conturbémini. Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus
vestris.
Graduale Ps. lxxxiii: 10 et 9
Protéctor noster áspice, Deus, et réspice
super servos tuos. V. Dómine
Deus virtútem, exaudi preces servórum tuorum.
Allelúja, allelúja. [Ps.
xx: 1] Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: et super salutáre tuum
exsultábit veheménter. Allelúja.
Matth.
v: 2-24
† Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis:
"Nisi abundáverit justítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum,
non intrábitis in regnum cælorum. Audístis, quia dictum est antíquis: non
occídes: qui autem occíderit, reus erit judício. Ego autem dico vobis: quia
omnis qui iráscitur fratri suo, reus erit judício. Qui autem díxerit fratri
suo, «raca»: reus erit concílio. Qui autem díxerit «fátue»: reus erit
gehénnæ ignis. Si ergo offers munus tuum ad altáre, et ibi recordátus
fúeris, quia frater tuus habet áliquid advérsum te: relínque ibi munus tuum
ante altáre, et vade prius reconciliáre fratri tuo: et tunc veniens offers
munus tuum."
Credo.
Offertorium: Ps. xxiv: 1-3.
Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi
intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est
mihi, ne commóvear.
Secreta:
Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris:
et has oblatiónes famulórum famularúmque tuárum benígnus assúme; ut, quod
sínguli obtulérunt ad honórem nóminis tui, cunctis profíciat ad salútem.
Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum.
3.
ad libitum eligenda
Præfatio de Ssma Trinitate
Communio: Ps. xxvi: 4
Unam péti a Dómino, hanc requíram: ut
inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
Postcommunio:
Quos cælésti, Dómine, dono satiásti: præsta,
quǽsumus, ut a nostris mundémur occúltis, et ab hóstiam liberémur
insídiis.. Per Dominum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum.
3.
ad libitum eligenda