Dominica Nona Post Pentecosten Introitus: Ps. liii: 6-7 Ecce Deus ádjuvat me, et Dóminus suscéptor est anima meæ: avérte mala inimícis meis, et in veritáte tua dispérde illos, protéctor meus, Dómine. [Ps. ibid., 3] Deus in nómine tuo salvum me fac: et in virtúte tua líbera me. Glória Patri. Ecce Deus. Collect: P ateant aures misericórdiæ tuæ, Dómine, précibus supplicántium: et, ut peténtibus desidérata concédas; fac eos, quæ tibi sunt plácita, postuláre. Per Dóminum.2° ad poscenda suffragia Sanctorum. 3° ad libitum eligenda 1 ad Cor. x: 6-13 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. Graduale Ps. viii: 2 D ómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! V. Quóniam eleváta est magnificéntia tua super cælos.Allelúja, allelúja. [Ps. lviii: 2] Eripe me de inimícis meis, Deus meus; et ab insurgéntibus in me libera me. Allelúja. Luc. xix: 41-47 I n illo témpore: Cum appropinquáret Jesus Jerúsalem, videns civitátem, flevit super illam dicens: «Quia si cognovísses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis. Quia vénient dies in te: et circúmdabunt te inimíci tui vallo, et circúmdabunt te: et coangustábunt te úndique: et ad terram prostérnent te, et fílios tuos, qui in te sunt, et non relínquent in te lápidem super lápidem: eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuæ.» Et ingréssus in templum cœpit ejícere vendéntes in illo, et eméntes, dicens illis: «Scriptum est: Quia domus mea domus oratiónis est. Vos autem fecístis illam spelúncam latrónum.» Et erat docens cotídie in templo.Credo. Offertorium: Ps. xviii: 9, 10, 11, et 12. J ustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, et judícia ejus dulcióra super mel et favum: nam et servus tuus custódit ea.Secreta: C oncéde nobis, quǽsumus, Dómine, hæc digne frequentáre mystéria: quia, quóties hujus hóstiæ commemorátio celebrátur, opus nostræ redemptiónis exercétur. Per Dóminum.2° ad poscenda suffragia Sanctorum. 3° ad libitum eligenda Communio: Joann. vi: 57 Q ui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in eo, dicit Dóminus.Postcommunio: T ui nobis, quǽsumus, Dómine, commúnio sacraménti, et purificatiónem cónferat, et tríbuat unitátem. Per Dóminum.
|