Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Decima Quarta Post Pentecosten
II Classis

To English Version

Introitus: Ps. lxxxiii: 10-11

Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in faciem Christi tui: quia mélior est dies una in átriis tuis super míllia. [Ps  ibid., 2-3]. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. Gloria Patri. Protéctor noster.

Collect:

Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíllis et abstrahátur a nóxiis, et ad salutária dirigátur. Per Dominum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum, 3. ad libitum eligenda

ad Gal. v: 16-24

Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Galatas.
Fratres: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis. Quod si spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta autem sunt ópera carnis, quæ sunt fornicátio, inmundítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, homicídia, ebrietátes, comesatiónes, et his simília: quæ prǽdico vobis, sicut prædíxi: quóniam, qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur. Fructus autem Spíritus est: cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benignitas, bonitas, longanímitas, mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus huiúsmodi non est lex.
Qui autem sunt Christi, carnem crucifixérunt cum vitiis et concupiscéntiis.

Graduale Ps. xxxxxx

Bonum est confídere in Dómine, quam confídere in hómine. V. Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus.

Allelúia, allelúia. [Ps. xciv: 1] Veníte exsultémus Dómino, jubilémus Deo salutári nostro. Allelúia.

  Matth. vi: 24-33

    +    Sequentia sancti Evangelii secundum Matthǽum.
In illo tempore: Dixit Jesus discípulis suis: "Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum diliget: aut unum sustinébit, et alterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mamónæ. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimae vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus est quam vestiméntum? Respícite volatília cæli, quóniam non serunt, neque metunt, neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cæléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lilia agri, quómodo crescunt: non labórant, necque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fœnum agri, quod hódie est, et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicæ fidei? Nolite ergo sollíciti esse, dicentes: 'Quid manducábimus,' aut 'quid bibemus,' aut 'quo operiemur'? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quǽrite ergo primum regnum Dei, et justítiam eius: et hæc ómnia adjiciéntur vobis."

Credo.

Offertorium: Ps. xxxiii: 8 et 9.

Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípet eos: gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.

Secreta:

Concéde nobis, Dómine, quǽsumus, ut hæc hóstia salutáris, et nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuæ propitátio potestátes. Per Dominum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

 Præfatio de Ssma Trinitate

Communio: Matth. vi: 33

Primum quǽrite regnum Dei, et ómnia adjiciéntur vobis, dicit Dóminus.

 Postcommunio:

Purificent semper et múniant tua sacraménta nos, Deus: et ad perpétuæ ducant salvatiónis efféctum. Per Dominum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!