Dominica Decima Sexta Post Pentecosten
II Classis
English Text
Introitus: Ps. lxxxv: 3 et 5
Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine
suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te. [Ps. ibid., 1]. Inclína, Dómine, aurem tuam mihi, et exáudi me:
quóniam inops, et pauper sum ego. Glória Patri. Miserére mihi.
Collect:
Tua nos, quǽsumus, Dómine, grátia semper et prævéniat et sequátur:
ac bonis opéribus júgiter præstet esse inténtos. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum.3. ad libitum eligenda
ad Ephes. iii: 13-21
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Fratres: Obsecro vos, ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis quae
est gloria vestra. Hujus rei grátia flecto genua mea ad Patrem Dómini nostri
Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in caelis et in terra nominátur, ut det
vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum
eius in interióre hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris:
in caritáte, radicáti, et fundáti, ut possitis comprehéndere cum ómnibus
sanctis, quæ sit latitúdo et longitúdo et sublímitas, et profúndum: scire
étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem
plenitúdinem Dei. Ei autem qui potens est ómnia fácere superabundánter quam
pétimus, aut intellígimus, secúndum virtútem quæ operátur in nobis: ipsi
glória in Ecclésia, et in Christo Jesu, in omnes generatiónes sǽculi sæculórum.
Amen
Graduale Ps. ci: 16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuum. V.
Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
Allelúja, allelúja. [Ps. xcvii] Cantáte
Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit Dóminus. Allelúja.
Luc.
xiv: 1-11
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore:.cum intráret Jesus in domum cujúsdam príncipis
pharisæórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. Et ecce homo
quidam hydrópicus erat ante illum. Et respóndens Jesus dixit ad legisperítos
et pharisæos dicens si "licet sábbato curáre?" At illi tacuérunt.
Ipse vero adprehénsum sanávit eum, ac dimísit. Et respóndens ad illos,
dixit: "Cujus vestrum ásinus, aut bos in púteum cadet, et non contínuo
éxtrahet illum die sábbati?" Et non póterant ad hæc respondére illi.
Dicébat autem et ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos
accúbitus elígerent, dicens ad illos: "Cum invitátus fúeris ad nuptias,
non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab illo, et
veniens is, qui te, et illum vocávit, dicat tibi: 'Da huic locum,' et tunc
incípias cum rubóre novíssimum locum tenére. Sed cum vocátus fúeris, vade,
recúmbe in novíssimo loco: ut, cum vénerit qui te invitávit, dicat tibi:
'Amice, ascénde supérius.' Tunc erit tibi glória coram simul discumbéntibus:
quia omnis qui se exáltat humiliábitur: et qui se humíliat
exaltábitur."
Credo.
Offertorium: Ps. xxxix: 14 et 15.
Dómine, in auxílliam meum réspice: confundántur et revereántur, qui
quærunt ánimam meam, ut áuferant eam: Dómine in auxílliam meum réspice.
Secreta:
Munda nos, quǽsumus, Dómine, sacrifícii præséntibus efféctu: et
pérfice miserátus in nobis; ut ejus mereámur esse partícipes. Per Dóminum.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3.
ad libitum eligenda
Præfatio de Ssma Trinitate
Communio: Ps. lxx: 16-17 et 18
Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus: Deus, docuísti me a juventúte
mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me.
Postcommunio:
Purifica, quǽsumus, Dómine, mentes nostras
benígnus, et rénova cæléstibus sacraméntis: ut consequéntur et córporum
præsens páriter, et futúrum capiámus auxílium. Per Dóminum.
2. ad poscenda
suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda