Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Præfátio Communis
In omnibus Missis qua Prafationem propriam non habeant.

[P] Per ómnia sæcula sæculórum.
[C] Amen.
[P] Dóminus vobíscum.
[C] Et cum spíritu tuo.
[P] Sursum corda.
[C] Habémus ad Dóminum.
[P] Grátias agámus Dómino Deo nostro.
[C] Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

[Omnes] Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus + qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!