Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica in Quinquagesima
Statio ad S. Petrum
II Classis

English Text

Introitus: Ps. xxx: 3-4

Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias: quóniam firmaméntum meum, et refúgium meum es tu: et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me. [Ps. ibid. 2] In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me, et éripe me. Glória Patri.  Esto mihi.

Oratio:

Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: atque a peccatórum vínculis absolútos, ab omni nos adversitáte custódi. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum,  3° ad libitum eligenda

1 Cor. xiii: 1-13

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Si linguis hóminum loquar, et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tínniens.  Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum.  Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest.  Cáritas pátiens est, benígna est: Cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti: ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet.  Cáritas numquam éxcidit; sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur.  Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus.  Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est.  Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus.  Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli.  Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem.  Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum.  Nunc autem manent, fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.

Graduale: Ps. lxxvi: 15-16

Tu es Deus qui facis mirabília solus: notam fecísti in géntibus virtútem tuam. Liberásti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Israël et Joseph.

Tractus: Ps. ic: 1-2

Jubiláte Deo omnis terra: servíte Dómino in lætítia. Intráte in conspéctu ejus, in exsultatióne: scitóte quod Dóminus ipse est Deus. Ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

 Luc. xviii: 31-43
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Assúmpsit Jesus duódecim, et ait illis: «Ecce ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia, quæ scripta sunt per prophétas de Fílio hóminis.  Tradétur enim géntibus, et illudétur, et flagellábitur, et conspuétur: et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget.»  Et ipsi nihil horum intellexérunt, et erat verbum istud abscónditum ab eis, et non intelligébant quæ dicebántur.  Factum est autem, cum appropinquáret Jéricho, cæcus quidam sedébat secus viam, mendícans.  Et cum audíret turbam prætereúntem, interrogábat quid hoc esset.  Dixérunt autem ei, quod Jesus Nazarénus transíret.  Et clamávit, dicens: «Jesu, fili David, miserére mei.»  Et qui præíbant, increpábant eum ut tacéret.  Ipse vero multo magis clamábat: «Fili David, miserére mei.»  Stans autem Jesus, jussit illum addúci ad se.  Et cum appropinquásset, interrogávit illum, dicens: «Quid tibi vis fáciam?»  At ille dixit: Dómine, ut vídeam.»  Et Jesus dixit illi: «Réspice, fides tua te salvum fecit.»  Et conféstim vidit, et sequebátur illum magníficans Deum.  Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Credo

Offertorium: Ps. cxviii: 12-13

Benedíctus es, Dómine, doce me justificatiónes tuas: in lábiis meis pronuntiávi ómnia judícia oris tui.

Secreta

Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum,  3° ad libitum eligenda

Præfátio de Quadragesima

Communio: Ps. lxxvii: 29-30

Manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus: non sunt fraudáti a desidério suo.

Postcommunio

Quǽsumus omnípotens Deus: ut qui cæléstia aliménta percépimus, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum .

2° ad poscenda suffragia Sanctorum,  3° ad libitum eligenda

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!