Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die 2 Septembris:
Dómina Nostra Bonæ Spei
I Classis

[English Text]

Introitus:

Gaudeámus omnes in Dómino diem festum celebrantes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis, Boni Spei Matris: de cujus solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. [Ps. xliv, 2]. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. Gloria Patri…. Gaudeámus….

Collect:

Dómine Jesu Christe, noster apud Patrem mediátor, qui beatíssimam Vírginem matrem tuam, matrem quoque nostram et apud te mediatrícem constitúere dignátus es: concéde propítius; ut quisquis ad te benefícia petitútus accéserit, cuncta se per eam impetrásse lætétur. Qui vivis et regnas cum eódem Deo Patre.

Eccli xxiv: 23-31

Léctio Libri Sapiéntiæ.
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnes spes vitæ et virtútis. Transíte ad me omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

Graduale Prov. viii: 12 et 34

Ego sapiéntia hábito in consílio, et erudítis intérsum cogitatiónibus. V. Beátus homo qui audit me et vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
Allelúia, allelúia. [Ibid., xxxv] Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino. Allelúia.

Joann. xix: 25-27
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In illo tempore:. Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: "Múlier, ecce fílius tuus." Deínde dicit discípulo: "Ecce mater tua." Et ex ílla hora accépit eam discípulus in sua.

Credo.

Offertorium: Jerem. xviii: 20.

Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspectu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.

Secreta:

Sanctífica, Dómine, quæsumus, obláta libámina: et beátæ Dei Genitrícis Maríæ, Bono Spei Matris, salubérrima intercessióne, nobis salutária fore concéde. Per eúmdem Dóminum.

Prefatio de B. María Virg. Et te in Festiviáte.

Communio:

Regína mundi digníssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum Salvatórem ómnium.

Postcommunio:

Audjuvit nos quæsumus, Dómine, gloriósæ tuæ Genetrícis sempérque Vírginis Mariæ, Matris Boni Spei, intercéssio veneránda: ut, quos perpétuis cumulávit benefíciis, ea quæ agénda sunt júgiter vidére fáciat, et ad implénda quæ víderint convaléscere: Qui vivis.

  


Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!