Dominica in Sexagesima Introitus: Ps. xliii: 23-26 Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? exsúrge, et ne repéllas in finem: quare fáciem tuam avértis, oblivísceris tribulatiónem nostram? Adhæsit in terra venter noster: exsúrge Dómine, ádjuva nos, et líbera nos. [Ps. ibid. 2] Deus, áuribus nostris audívimus; patres nostri annuntiavérunt nobis. Glória Patri. Exsúrge Oratio: Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra actióne confídimus: concéde propítius; ut contra advérsa ómnia Doctóris géntium protectióne muniámur. Per Dóminum. 2° ad poscenda suffragia Sanctorum, 3° ad libitum eligenda 2 Cor. xi: 19-33; xii: 1-9 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. Graduale: Ps. lxxxii: 19, 14 Sciant gentes, quóniam nomen tibi Deus: tu solus Altíssimus super omnem terram. v. Deus meus, pone illos ut rotam: et sicut stípulam ante fáciem venti. Tractus: Ps. lix:. 4, 6 Commovísti, Dómine, terram, et conturbásti eam. v. Sana contritiónes ejus, quia mota est. v. Ut fúgiant a fácie arcus: ut liberéntur elécti tui. Luc. viii: 4-15 In illo témpore: Cum turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad Jesum, dixit per similitúdinem: «Exiit, qui séminat, semináre semen suum: et dum séminat, áliud cécidit secus viam, et conculcátum est, et vólucres cæli comedérunt illud. Et áliud cécidit supra petram: et natum áruit, quia non habébat humórem. Et áliud cécidit inter spinas, et simul exórtæ spinæ suffocavérunt illud. Et áliud cécidit in terram bonam: et ortum fecit fructum céntuplum.» Hæc dicens clamábat: «Qui habet aures audiéndi, áudiat.» Interrogábant autem eum discípuli ejus; quæ esset hæc parábola. Quibus ipse dixit: «Vobis datum est nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis: ut vidéntes non vídeant, et audiéntes non intélligant. Est autem hæc parábola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, hi sunt qui áudiunt: deínde venit diábolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes salvi fiant. Nam qui supra petram: qui cum audíerint, cum gáudio suscípiunt verbum: et hi radíces non habent: qui ad tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt. Quod autem in spinas cécidit: hi sunt, qui audiérunt, et a sollicitudínibus, et divítiis, et voluptátibus vitæ eúntes, suffocántur, et non réferunt fructum. Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono, et óptimo audiéntes verbum rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.» Credo Offertorium: Ps. xvi: 5, 6-7 Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea; mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te, Dómine. Secreta: Oblátum tibi Dómine sacrifícium, vivíficet nos semper, et múniat. Per Dóminum. 2° ad poscenda suffragia Sanctorum, 3° ad libitum eligenda Praefatio de Sanctissima Trinitate Communio: Ps. xlii: 4 Introíbo ad altáre Dei, ad Deum qui lætíficat juventútem meam. Postcommunio Súpplices te rogámus omnípotens Deus: ut quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Dóminum. 2° ad poscenda suffragia Sanctorum, 3° ad libitum eligenda V. Benedicámus Dómino.
|