Die 26 Aprilis
Ss. Cleti et Marcellini, Pontificum et MartyrumMissa Si díligis, de Communi
Summorum Pontificum
Cum Oratione sequenti.
Oratio.
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde:et, per beátos
Cletum et Marcellínum Mártyros tuos atque Summos Pontífices, perpétua
protectióne custódi; quos totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastóres. Per
Dóminum.
¶ Si quod ex sequentibus Festis, quod
fuerit duplex aut semiduplex, in Feriis Rogationum occurrat, de Rogationibus,
juxta propriam Rubricam, fit Commemoratio in omnibus Missis, excepta Missa
conventuali de Festo, si altera dicatur conventualis vel cantata de Rogationibus.
Itemque Feria IV, ante Commemoratiónem Feriæ Rogationum, fit Commemoratio
Vigiliae Ascensionis, præterquam in Missa conventuali de Festo vel de
Rogationibus. Et in Missis, in quibus facta sit Commemoratio Feriæ aut Vigiliæ,
ultimum Evangelium Feria II erit de Rogationibus, Feria IV de Vigilia. De iisdem
Festis tamen Feria II vel IV occurrentibus, nisi fuerint Duplicia I vel II
classis. Missa conventualis legitur extra Chorum, et Missa conventualis de Feria
aut de Vigilia dicitur in Choro.