Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 27 Aprilis
S. Petri Canisii, Conf. et Eccl. Doct.

Missa In medio, de Communi Doctorum, præter Orationem sequentem, et dicitur Credo.

Oratio (P)

Deus, qui ad tuéndam cathólicam fídem beátum Petrum Confessórem tuum virtúte et doctrína roborásti: concéde propítius; ut ejus exémplis et mónitis errántes ad salútem resipíscant, et fidéles in veritátis confessióne persevérent. Per Dóminum.

Secreta (C2)

Sancti Petri Confessóris tui atque Doctóris nobis. Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (C2)

Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Petrus Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!