Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 9 Augusti
Sancti Joannis Mariæ Vianney, Confessoris

Missa Os justi de Communi Confessoris non Pontificis 1° loco, præter Orationem:

Oratio:

Omnípotens et miséricors Deus, qui beátum Joánnem Maríam, pastoráli stúdio et jugi oratiónis ac pœniténtiæ ardóre mirábilem effecísti: da quǽsumus, ut ejus exémplo et intercessióne, animas fratrum lucrári Christo, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus. Per eúmdem Dóminum.

In Missis non conventualibus fit Commemoratio Vigiliæ S. Laurentti, Mart.

Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et intercessióne beáti Lauréntii Mártyris tui, cujus prævénimus festivitátem; perpétuam nobis misericórdiam benígnus impénde. (Per Dóminum.)

Deinde Commemoratio S. Romani, Mart.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Románo Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum.

Secreta

Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

In Missis non conventualibus fit Commemoratio Vigiliæ S. Laurentti, Mart.

Hóstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius súscipe: et, intercedénte beáto Lauréntio, Mártyre tuo, víncula peccatórum nostrórum absólve. (Per Dóminum.)

Deinde Commemoratio S. Romani, Mart.

Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cæléstibus nos munda mystériis, et cleméntur exáudi. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio:

Refécti cibo, potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

In Missis non conventualibus fit Commemoratio Vigiliæ S. Laurentti, Mart.

Da, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, sicut beáti Lauréntii Mártyris tui commemoratióne, temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. (Per Dóminum.)

Deinde Commemoratio S. Romani, Mart.

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Románo Mártyre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

In fine Missæ non conventualis legitur Evzngelium Vigilæ

Matth xvi: 24-27
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúris est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.»

  



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!