Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

PRO VÍRGINE ET MARTYRE
Missa II

Introitus: Ps.cxviii: 95-96

Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis (T.P. Allelúja, allelúja.) Beati immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. v. Glória Patri. Me exspectavérunt.

Oratio:

Indulgéntiam nobis quǽsumus, Dómine, beáta N. Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstit, et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis. Per Dóminum.

Eccli li: 13-17

Léctio Libri Sapiéntiæ.
Dómine Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor, et laudem dicam tibi, Dómine Deus noster.

Graduale

Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur. v. Flúminis ímpetus lætíficat cívitátem Dei: sanctficàvit tabernáculum suum Altíssimus.
Allelúja, allelúja. v. Hæc est virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et versu sequenti, dicitur Tractus:

Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti. [Ps. xxxxiv: 8] Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. v. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. v. Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. v. Hæc est virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja. O quam pulchra est casta generátio cum claritáte! Allelúja.

Matth. xiii: 44-52

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore:Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ habuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit flétus, et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia?» Dicunt ei: «Etiam.» Ait illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.»

(Vel aliud Evangelium  Matth. xix: 3-12)

Offertorium: Luc. i: 28 et 42.

Diffúsa est gratia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sæculum sæculi.

Secreta:

Hostias tibi, Dómine, beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. cxviii

Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandata tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio habui. (T.P. Alleluja.)

Postcommunio:

Divini múneris largitáte satiáti quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, intercedénte beáta N. Vírginis et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dominum.

Item alius Evangelium:
Matth. xix: 3-12

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisǽi tentántes eum et dicéntes si licet hómini dimíttere uxórem suam quacúmque ex causa? Qui respóndens ait eis: «Non legístis, quia, qui fecit hóminem ab inítio másculum et féminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimíttet homo patrem, et matrem, et adhærébit uxóri suæ et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjúnxit homo non séparet.» Dicunt illi: Quid ergo Móyses mandávit dare libéllum repúdii et dimíttere?» Ait illis: «Quóniam Móyses ad durítiam cordis vestri permísit vobis dimíttere uxóres vestras: ab initio autem non sic fuit. Dico autem vobis quia quicúmque dimíserit uxórem suam nisi ob fornicatiónem, et áliam dúxerit mœchátur: et qui dimíssam dúxerit mœchátur.» Dicunt ei discípuli ejus: «Si ita est causa hóminis cum uxóre, non expédit núbere.» Qui dixit illis: «Non omnes cápiunt verbum istud sed quibus datum est. Sunt enim eunúchi qui de matris útero sic nati sunt: et sunt eunúchi qui facti sunt ab homínibus: et sunt eunuchi qui se ipsos castravérunt propter regnum cælórum. Qui potest cápere capiat.»

PRO PLURIBUS VIRGINIBUS MARTYRIBUS

Pro pluribus Virginibus Martyribus Missa dicitur ut supra,
cum Epistola
De virgínibus ex Missa Vultum tuum, de Communi Virginum 4° loco, et Orationibus ut infra:

Oratio:

Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. palmas incessábili devotióne venerári: ut, quas digna mente non póssumus celebráre, humílibus saltem frequentémus obséquiis. Per Dóminum.

Secreta:

Inténde, quǽsumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum N. et N. festivitáte propósita: ut, sicut per hæc beáta mystéria illis glóriam contulísti: ita nobis indulgéntiam largiáris. Per Dóminum.

Postcommunio:

Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus sanctis Virgínibus et Martýribus tuis N. et N.: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

  


Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!