Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 7 Februarii
S. Romualdi, Abbatis

Missa Os justi, de Communi Abbatum

Oratio (C):

Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Romuáldi Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ

Secreta (C):

Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Romuáldus Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ

Praefatio Communis

Postcommunio:

Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Romuáldus Abbas, pro nobis intercedéndo: ut, et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!