Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 8 Februarii
Sancti Joannis de Matha, Confessoris

Missa Os justi de Communi Conffessoris non Pontificis 1° loco præter orationem sequentem:

Oratio:

Deus, qui per sanctum Joánnem órdinem sanctíssimæ Trinitátis ad rediméndum de potestáte Saracenórum captívos cǽlitus institúere dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, ejus suffragántibus méritis, a captivitáte córporis et ánimæ, te adjuvánte, liberémur.. Per Dóminum.

Et in Quadragesima fit Commemoratio Feriæ

Secreta:

Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et furúris. Per Dóminum

Et in Quadragesima fit Commemoratio Feriæ

Praefatio Communis

Postcommunio:

Refécti cibo potúque cælesti, Deus noster, te supplices exorámus: ut cujus hæc commemoratióne percépimus ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!