Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 23 Februarii
S. Petri Damiáni, Ep., Conf., et Eccl. Doct.

Missa In médio de Communi Doctorum præter Orationem sequentem, et dicitur Credo.

Oratio (P):

Concéde nos, quǽsumus, omnípotens Deus: beáti Petri Confessóris tui atque Pontíficis mónita et exémpla sectári; ut per terréstrium rerum contémptum ætérna gáudia consequámur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ; et nisi annus fuerit bissextilis, vel etiam in anno bissextili si hodie fuerit Sabbatum. additur Commemoratio Vigiliæ ut in Missa Ego autem de Communi in Vigiliis Apostolorum.

Oratio vigiliæ:

Da quǽsumus, omnípotens Deus, ut beáti Matthíi Apóstoli tui, quam prævenímus, veneránda solémnitas, et devotiónem nobis augeat, et salútem. Per Dóminum.

Secreta (C):

Sancti Petri Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ, si venerit in Quadragesima, et Vigiliæ, ut supra.

Secreta vigiliæ:

Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beatí Matthíi Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalítia prævenímus, plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (C):

Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Petrus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dominum.

Et fit Commemoratio Feriæ, si venerit in Quadragesima, et Vigiliæ ut supra; ac legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.

Postcommunio vigiliæ:

Sancti Apóstoli tui Matthíi, quǽsumus, Dómine, supplicatione placátus: et véniam nobis tribue, et remédia sempitérna concede. Per Dóminum.

+
Joann. xv: 12-16

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia quæcúmque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester máneat: ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.»

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!