Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 15 Januarii
S.Pauli
Primi Eremitæ, Confessoris

Introitus: Ps.xci: 13-14.

Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid: 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. Glória Patri.

Oratio.

Deus, qui nos beáti Pauli Confessóris tui ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S.Mauri Abbatis:

Oratio.

Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Mauri Abbátís comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Philipp.3,7-12.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
F
ratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.

Graduale Ps.xci: 13 et 14.

Justus ut palma florébit:sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. Ibid.,3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
A
llelúja, allelúja. Osee xiv: 6 Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum.Allelúja.

Matth. xi: 25-30
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus ei prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.

Offertorium Ps. xx: 2-3

In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.

Secreta.

Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Pro S.Mauro Secreta.

Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Maurus Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum nostrum.

Praefatio Communis

Communio.Ps.lxiii:11.

Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde.

Postcommunio.

Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Pro S.Mauro Postcommunio.

Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Maurus Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum nostrum.

 


 

Eadem die 15 Januarii

Pro S.Mauro, Abbate

Missa Os justi, de Communi Abbatum

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!