Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

28 Julii
Ss. Nazarii, et Celsi, Mm., Victoris I, Papæ et Mart.,
ac Innocenti I,
Papæ et Confessoris

Missa I Intret Commune Plurimorum Martyrum extra tempus Paschale cum orationibus ut infra:

Oratio (P):

Sanctórum tuórum nos, Dómine, Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii conféssio beáta commúniat: et fragilitáti nostræ subsídium dignánter exóret. Per Dóminum.

Sap. x: 17-20

Léctio libri Sapiéntiæ.
Réddidit Deus justis mercédem labórum suórum, et dedúxit illos in via mirábili: et fuit íllis in velaménto diéi, et in luce stellárum per noctem: tránstulit illos per Mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam. Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ideo justi tulérunt spólia impiórum, et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et victrícem manum tuam laudavérunt páriter, Dómine Deus noster.

Secreta (P):

Concéde nobis, omnípotens Deus: ut his munéribus quæ in sanctórum tuórum Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii honóre deférimus, et te placémus exhíbitis, et nos vivificémur accéptis. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (P):

Sanctórum Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii, Dómine, intercessióne placátus: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!