Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 2 Junii
Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Episcopi, Martyrum

Extra Tempus Paschale:

Introitus. Ps. xxxiii: 18.

Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2  Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. Glória Patri. Clamavérunt justi.

Oratio.

Deus, qui nos ánnua beatórum Mártyrum tuórum Marcellíni, Petri atque Erásmi sollemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum nostrum.

Rom. viii: 18-23

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Fratres: Exístimo, quod non sunt condignæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúra revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale Ps. xxiii: 18-19

Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. v. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvabit.
Allelúja, allelúja v. Joann. xv 16 Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja.

Luc. xxi: 9-19

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cœlo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et prǽsides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.»

Offertorium Ps. xxxi: 11.

Lætámini in Dómino, et exsultáte justi: et gloriámini omnes recti corde.

Secreta:

Hæc hóstia, quǽsumus, Dómine, quam sanctórum Martyrum tuórum natalítia recenséntes offérimus: et víncula nostræ pravitátis absólvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio Sap.iii: 1, 2 et 3

Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ; visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.

Postcommunio:

Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum. Per Dóminum.

Tempore Paschali Missa Sancti tui, de Communi Martyrum 2° loco,
cum Orationibus et Epistola ut in Missa præcedenti,
et post Epistolam dicitur:

Allelúja, allelúja. v. Joann. xv: 16 Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja. v. Ps. cxv: 5, 15 Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!