Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 13 Junii
S. Antónii de Padua, Doctóris

Missa In medio de Commune Doctorum præter Orationem sequentem, et dicitur Credo.

Oratio (P):

Ecclésiam tuam, Deus, beáti Antónii Confessóris tui atque Doctóris solémnitas votíva lætíficet: ut spirituálibus semper muniátur auxíliis, et gáudis pérfrui mereátur ætérnis. Per Dóminum.

Secreta (P):

Præsens oblátio fiat, Dómine, pópulo tuo salutáris: pro quo dignátus es Patri tuo te vivéntem hóstiam immoláre: Qui cum eódem Deo Patre, et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, per ómnia sǽcula sæclórum.

Praefatio Communis

Postcommunio (P):

Divínis, Dómine, munéribus satiáti: quǽsumus; ut beáti Antónii Confessóris tui atque Doctóris méritis et intercessióne, salutáris sacrifícii sentiámus efféctum. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!