Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Sacra Spinæ Corónæ D.N.J.C.
Feria VI post Cineres

[English Text]

Introitus: Cant. iii: 11

Egredímini et vidéte, fíliæ Sion, regem Salomónem in diadémate, quo coronávit eam mater sua, parans crucem Salvatóri suo.. [Ps. viii: 6-7] Glória et honóre coronásti eum, Dómine: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. v. Glória Patri. Egredímini et vidéte.

Oratio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in memóriam passiónis Dómini nostri Jesu Christi Corónam ejus spíneam venerámur in terris, ab ipso glória et honóre coronári mereámur in cælis: Qui tecum.

Cant. iii: 7-11; iv: 1 et 8

Léctio libri Sapientiæ.
En lectulum Salomónis sexagínta fortes ámbiunt ex fortíssimis Israël, omnes tenéntes gládios, et ad bella doctíssimi: uniuscujúsque ensis super femur suum propter timóres noctúrnos. Férculum fecit sibi rex Sálomon de lignis Líbani; colúmnas ejus fecit argénteas, reclinatórium aureum, ascénsum purpéreum; média caritéte constrávit, propter fílias Jerúsalem. Egredímini et vidéte, fíliæ Sion, regem Salomónem in diadémate quo coronávit illum mater sua in die desponsatiónis illius, et in die lætítiæ cordis ejus. «Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbárum, absque eo quod intrínsecus latet. Veni de Líbano, sponsa mea: veni de Líbano, veni, coronáberis.»

Graduale Eccli. xlv: 14

Coróna áurea super caput ejus: expréssa signo sanctitátis, glória honóris, et opus fortitúdinis. [Ps. xx: 4] Qóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lapide pretióso.

Tractus: Isai: lxi: 10

Induit eum Dóminus vestiméntis salútis, et induménto justítiæ, quasi sponsum decorátum coróna. [Isai: xxviii: 5] Coróna tribulatiónis efflóruit in corónam glóriæ, et sertum exsultatiónis. [Sap. v: 17] Accépit regnum decóris, diadéma speciéi.

 Joann. xix: 1-5
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In illo témpore: Apprehéndit Pilátus Jesum, et flagellávit. Et mílites plecténtes corónam de spinis, imposuérunt cápiti ejus: et veste purpúrea circumdedérunt eum. Et veniébant ad eum, et dicébant: «Ave, rex Judæórum»: et dabant ei álapas. Exívit ergo íterum Pilátus foras, et dicit eis: «Ecce addúco vobis eum foras, ut cognoscátis quia nullam invénio in eo causam.» Exívit ergo Jesus portans corónam spíneam, et purpúreum vestiméntum. Credo.

Offertorium:

Tuam Corónam adorámus, Dómine: tuam gloriósam recólimus passiónem.

Secreta:

Tuórum mílitum, Rex omnípotens, virtútem róbora: ut, quos in hujus mortalitátis stádio unigéniti Fílii tui Coróna lætificat; consumáto cursu certáminis, immortalitátis bravíum apprehéndant. Per eúmdem Dóminum.

Præfatio de Cruce

Communio: Prov. iv: 9

Lætáre, mater nostra, quia dabit Dóminus cápiti tuo augménta gratiárum, et coróna inclyta próteget te.

Postcommunio:

Supplices te rogámus, omnípotens Deus: ut hæc sacraménta quæ súmpsimus, per sacrosánctæ Fílii tui Corónæ, cujus solémnia recensémus, virtútem, nobis profíciant ad medélam. Per eúmdem Dóm.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!