Sacrórum Quinque Vúlnerum D.N.J.C. Introitus: Philipp. ii: 8-9 H umiliávit semetípsum Dóminus Jesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. [Ps. lxxxviii: 2] Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem. v. Glória Patri. Humiliávit semetípsum.Oratio: D eus, qui unigéniti Fílii tui passióne, et per quinque Vúlnera ejus, sánguinis effusióne, humánam natúram peccáto pérditam reparásti: tribue nobis, quǽsumus; ut, qui ab eo suscépta Vúlnera venerámur in terris, ejúsdem pretiosíssimi sánguinis fructum cónsequi mereámur in cælis. Per eúmdem Dóminum.Zach. xii: 10-11; xiii: 6-7 Léctio Zacharíæ Prophétæ. Graduale I mpropérium exspectávit cor meum et misériam : et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non inveni. v. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.Tractus: V ere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit v. et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum. v. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras; attrítus est propter scélera nostra. v. Disciplína pacis nostræ super eum, et livóre ejus sanáti sumus.Joann. xix: 28-35 I n illo témpore: Sciens Jesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: «Sitio.» Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus. Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: «Consummátum est.» Et inclináto cápite trádidit spíritum. Judǽi ergo (quóniam Parascéve erat) ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus.Credo. Offertorium: I nsurrexérunt in me viri iníqui: absque misericórdia quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere: lánceis suis vulneravérunt me, et concússa sunt ómnia ossa mea.Secreta: M ajestáti tuæ, quǽsumus, Dómine, accépta sint dona: in quibus ipsa Unigéniti tui Vúlnera tibi offérimus, nostræ prétia libertátis. Per eúmdem Dóminum.Communio: Psxxi: 17-18 F odérunt manus meas, et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea.Postcommunio: R efécti vitálibus alimóniis, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut Vúlnera Dómine Jesu Christe hódie devóte cólimus; hæc in nostris córdibus impréssa, móribus et vita teneámus. Per eúmdem Dóminum nostrum.
|