Die 8 Octobris
S. Brigittæ, Viduæ
Missa Cognóvi, de Communi non
Vírginum 2° loco cum Oratione et Epístola ut infra:
Oratio (P):
Dómine, Deus noster, qui beátæ Brigíttæ per Fílium tuum
unigénitum secréta cæléstia revelásti: ipsíus pia intercessióne da nobis
fámulis tuis; in revelatióne sempitérnæ glóriæ tuæ gaudére lætántes.
Per eúmdem Dóminum.
1 Tim. v: 3-10
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
Carissime: Víduas honóra quæ vere víduæ sunt.
Si qua autem vídua fílios, aut nepótes habet: discat primum domum suam
régere, et mútuam vicem réddere paréntibus: hoc enim accéptum est coram Deo.
Quæ autem vere vídua est, et desoláta, speret in Deum, et instet
obsecratiónibus, et oratiónibus nocte ac die. Nam quæ in delíciis est,
vivens mórtua est. Et hoc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint. Si quis
autem suórum, et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit, et est
infidélí detérior. Vídua eligátur non minus sexagínta annórum, quæ
fúerit unius viri uxor, in opéribus bonis. testimónium habens, si fílios
educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem
patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est.
Secreta (C):
A
ccépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum se
méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.
Praefatio Communis
Postcommunio:
S
atiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus,
semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.