Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 13 Octobris
S. Eduárdi, Regis
III Classis

Missa Os justi, de Communi Confessoris non Pontificis 1° loco,
præter Orationes sequentes:

Oratio (P):

Deus, qui beátum regem Eduárdum, Confessórem tuum, æternitátis glória coronásti: fac nos, quǽsumus, ita eum venerári in terris, ut cum eo regnáre possímus in cælis. Per Dóminum.

Secreta (C):

Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus, et futúris. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (C):

Refécti cibo, potúque calésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!