Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die 22 Septembris
S. Thomæ de Villanova,
Episcopi et Confessoris

Missa Statuit de Communi Confessoris Pontificis 1° loco cum orationibus ut infra:

Oratio (P):

Deus, qui beátum Thomam Pontíficem insígnis in páuperes misericórdiæ virtúte decorásti: quǽsumus; ut, ejus intercessióne, in omnes, qui te deprecántur, divítias misericórdiæ tuæ benígnus effúndas. Per Dóminum.

Et fit Commemoratione (P) Ss. Mauritii et Sociórum, MM.

Annue, quǽsumus, Dómine, omnípotens Deus: ut sanctórum Mártyrum tuórum Maurítii et Sociórum ejus nos lætíficet festíva solémnitas; ut, quorum suffrágiis nítimur, eórum natalítiis gloriémur. Per Dóminum.

Secreta (P):

Sancti Thomæ Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua solémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis gratiæ tuæ dona concíliet. Per Dóminum.

Et fit Commemoratione (P) Ss. Mauritii et Sociórum, MM.

Réspice, quǽsumus, Dómine, múnera, quæ in sanctórum Mártyrum tuórum Maurítii et sociórum ejus commemoratióne deférimus: et præsta; ut, quorum honóre sunt grata, eórum nobis fiant intercessióne perpétua. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (P):

Deus, fidélium renumerátor animárum: præsta; ut, beáti Thomæ Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratione (P) Ss. Mauritii et Sociórum, MM.

Cæléstibus refécti sacraméntis et gáudiis: súpplices te rogámus, Dómine: ut, quorum gloriámur triúmphis, protegámur auxílíis. Per Dóminum.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!