Die 15 Augusti English Text This Mass, "Signum magnum," was introduced into the Roman Missal by His Holiness Pope Pius XII on the occasion of the definition of the dogma of the Assumption of the Blessed Virgin.
Introit: Signum magnum appáruit in cœlo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus, et in capite ejus coróna stellárum duódecim. [Ps. xcvii: 1] Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. v. Glória Patri. Signum magnum. Oratio: O mnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti, concéde, quǽsumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per Dóminum.Judith xiii: 22-25; xv: 10 Léctio libri Judith. Graduale: Ps xliv: 11-12 et 14 A udi fília, et vide, et inclína aurem tuam et concupíscet rex pulchritúdinem tuam. v. Tota decóra ingréditur fília regis, textúræ áureæ sunt amíctus ejus.Allelúja, allelúja. v.: Assúmpta est María in cœlum: gaudet exércitus Angelórum. Allelúja.
In illo témpore: Repleta est Spíritu Sancto Elíabeth et exclamávit voce magna, et dixit: «Benedícta tu inter mulíeres et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut véniat mater Dómini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis exultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea quæ dicta sunt tibi a Dómino.» Et ait María: «Magníficat ánima mea Dóminum; et exultávit spíritus meus in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus, et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.» Credo. Offertorium: Gen. iii:15: I nimicítias ponam inter te et Mulíerem, et semen tuum et Semen illíus.Secreta: A scéndat ad te, Dómine, nostræ devotiónis oblátio, et, Beatíssima Vírgine María in cælum assúmpta intercedénte, corda nostra, caritátis igne succénsa, ad te júgiter adspírent. Per Dóminum.Præfatio de B. Maria Virg. Et te in Assumptióne: quia dicitur per totam Octavam in omnibus Missis quæ aliam Præfationem non exigant, juxta Rubricas. Communio: Beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna qui potens est. Postcommunio: Sumptis, Dómine, salutáribus sacraméntis, da quǽsumus, ut, méritis et intercessióne Beátæ Vírginis Maríæ in cælum assúmptæ, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum. Infra Octavam Missa dicitur ut in Festo; et pro Orationibus
juxta diversitatem Temporum assignatis,
|