Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 28 Augusti
Sancti Augustini,
Ep. Conf., Eccl. Doct.

English Text

Introitus: Eccli. xv: 5

In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spiritu sapiéntiæ, et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. [Ps. xcii: 2] Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Glória Patri. In médio Ecclésiæ.

Oratio:

Adésto supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges, intercedénte beáto Augustíno, Confessóre tuo atque Pontífice, consuétæ misericórdiæ tríbue benignus efféctum. Per Dóminum.

Commemoratio S. Hermetes, Mart.

Deus, qui beátum Hermétem Mártyrem tuum virtúte constántiæ in passióne roborásti: ex ejus nobis imitatióne tríbue; pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.

2 Tim. iv: 1-8

Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
C
aríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus, et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed a sua desidéria coacervábunt sibi magístros pruriéntes áuribus: et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.

Graduale Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. v. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.

Allelúja, allelúja. [Ps. lxxxviii: 21] Invéni David, servi meum, óleo sancto meo unxi eum.. Allelúja.

Matth.. v: 13-19
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponent eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem, aut prophétas: non veni sólvere sed adimplére. Amen quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jóta unum, aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et dócuerit sic hómines mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.»

Credo.

Offertorium: Ps. xci: 13.

Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur.

 

Secreta:

Sancti Augustíni Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

 

Commemoratio S. Hermetes, Mart.

Sacrifícium tibi, Dómine, laudis offérimus in tuórum commemoratióne Sanctórum: da, quǽsumus; ut, quod illis cóntulit glóriam, nobis prosit ad salútem. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. l: 21

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio:

Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Augustínus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dominum.

Commemoratio S. Hermetes, Mart.

Repléti, Dómine, benedictióne cælésti, quǽsumus cleméntiam tuam: ut, intercedénte beáto Herméte Mártyre tuo, quæ humíliter gérimus, salúbriter sentiámus. Per Dóminum.

  



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!